Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
449
JPEG-Download
 

qui a concilijs videntur judicati. 443'

proscripsit. OrtoI. in Concilio Romano Joanncm XII. expulit,,suffecto Leone VIII. Henricus III.Gregorium VI.deposuit,& Cle-mentem II. ordinari in Concilio Episcoporum juflit teste LeoneOstiensi 1.2. Chroti.CaJs.c.So,

ty. Haec exempla qui obijeiunt, manifeste produnt, quammalam, m.seramque causam susceperint defendendam , cui susti-nendae argumentis aeque miseris utuntur, & toties damnatis : ea-dem enim ratione possent & exemploDavidis adulteria, & Nero-nis tyrannidem commendare.. Sed ad singula veniendum.

Marcellini causam Sinvessani Patres cognoverunt, & exa-minarunt quidem, meritoque, ciim idolis adolevisses, nec tamencondemnare ausi sunt, ut patet ex actis illius Concilij. Ioni. 1 . Conci!,

Constantius Imperator Arianus eo jure Liberium in Bero-eam Thraciae relegavit, quo Nero Martyres persecutus est. VicitLiberium bienni) exilium , & in Athanasij condemnationemconsensit » quae causa fuit , ut haeresis suspectum nollent Ca-tholici admittere , sed Felici III. adhaererent, multiqueproptereaä Praefectis Constandj Martyrio sunt affecti, V. Hieron.in Chron.

Sylverium per vim metiimque, acceptaque insuper percunistTheodorus Gottorum Rex solio Pontificali imposuit: sed pest-modüm ejus electioni Clerus subscripsit teste Anastasio in vita Sj/lve-rij. Hunc cum TheodoraAugusta permovere non posset, utAn-thymum haeresis Eutychianae damnatum restitueret, per Beli sa-lium in exilium egit, 8c Vigilium, a quo ingentem auri summamacceperat, & majora promissa, Pontificem jussit. Exilio Silverrjea causa praetexta, quod contra Imperatorem cum Gottis collu-deret: fictaeque litterae Sylverij Pontificis nomine , quae coloremcalumniae adderent. Exhorruit postea Beliserius impium facinus,iliique expiando Romae templum posuit, sceleris juxta, & poeni-tentiae monumentum.. (a)

Joannis XII expulsio sic habuit: Joannes Alberici poten-ti ssimi Romanorum Parritij fibus, in principatum urbis defunctoPatre successit paullopost duodeviginti annos natus , mortuo

Lll Agape-

(*) V. Analaf! in Svlver. Si Liberat, in Brcviar. c. aa. Baron, ad an-num DXXXVIIL-