Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
504
JPEG-Download
 

504 Lib. III. §. V. S. Pontificis infallibilitas

praefulgeat, 8 c praecellat, ubi ipse vertex atque Cardo Aposto-- lorum Petrus carnis fuse beatam resurrectionem in novissimo die», exspectat. Nimirum solusest ille, pro quo, ne deficeret ejus fi- des, Dominus Sc salvator asserit se rogasse, dicens: Simon, Si- mon,eccesethanas expetivit vos,ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat sides tua; Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Quae venerabilis & efficax oratio obtinuit, quod hactenus fides Petri non defecit, necde- sectura creditur in throno illius usque in saeculum saeculi: sed confirmabit corda fratrum varijs concutienda fidei periclitatio- nibus, sicut usque nunc confirmare non cessavit.

8. Gelafius PP. epistola ad Anastasium Imperat, qua habetur,, T. 2. Conciliorum: Hoc est quod sedes Apostolica magnopere cavet, utquia mundo radixest Apostoli gloriosa confessio, nul-j, rimä pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. Nam si (quod Deus avertat, quod fierinonposse confidimus Jtaleali- quid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori? vel,, unde correctionem errantibus posceremus? Proinde si pietas tua unius civitatis populum negat posse pace componi, quod nos de totius orbis terrarum fumus universitate facturi, si (quod absit) nostra fuerit praevaricatione deceptus?

& C yrillus apud 8 . Thomam in catena Lucae 22. Secundum,, hanc Christi promissionem Ecclesia Apostolica Petri ab omni seductione, & haeretica circumventione manet immaculata.

S. Anßlmus Episcopus Cantuarienfisc. 1.deIncarnat. verbi: Do- mino & Patri universae Ecclesiae in terra pugnantis, fumo Pon- tifici Urbano. Divina providentia vestram elegit Sanctitatem, cui vitam, & fidem Christianam custodiendam Ecclesiam suam regendam committeret. Ad nullum itaque alium rectius refertur, si quid contra Catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur, nec ulli alij tutius, si quid contra er-,, rorem respondetur, ostenditur, ut ejus prudentia examinetur.

B. Rupertus Tuitknfis 1 . 2. de divinis offic. c. 22. Tantis haere-» sibus fermentata est Graecia, ut mirum videri non debeat hoc,quod de fermento immolat. Tantae e contrario synceritatis>» semper fuit Romana Ecclesia, ut cui deest scripturarum notitia,

vel itr