e Praxi ufuque Ecclesia.
V7
tisicum sententias recepit,non quia jam certa veritatis, & ut illiscertitudinem commodaret, sed quia certas credidit, & tales,utmerito dubium omne, quo prius Ecclesia jactabatur, excluderent:dubitabat ante Pontificis sententiam Ecclesia; post illam omni du-bio solvebatur ;non ergo certitudine Pontifici dabat,sedaccipiebat.Deinde qui pronuntianti Papae non acquiescerent, pro haereticishabebantur, non ergo liberum erat ab eo definita aut repellere,aut acceptare, & acceptando certa efficere: imo ipsi Pontifices ac-ceptari jubebant, & qui obsisterent, anathemate dirisque ferieban-tur. Denique cum dicis äPontifice definita non esse certa, sed con-sensu Ecclesiae certa fieri, quid tu intelligis nomine Ecclesiae? Con-cilium generale ? at jam ostendimus ex ipsis Concilijs, ex Patri-bus, praxiqueOrbis Catholici etiam extra Concilium errare Pon-tificem non posse. Nec ullus est in Ecclesiastica historia vel levitertinctus, qui nesciat, trecentis & ultra annis gravissimas multasq;haereses sine ullo Generali Concilio damnatas proscriptalque esse.Totam omnino fidelium societatem? ergo nunquam me Pontifi-cis definita obstringent, quia nunquam constare mihi potest om-nes omnino fideles in ea consensisse, & assensu firmasse*, sine quo,iit dicis, certa non sunt: quis enim tibi nuntius aquila aut PegasoVectus ad aures pertulit omnes in India, in Africa, in Asia, in Hi-(pania, Germania, Italia, Polonia, Americaque Alexandro Pon-tifici subscripsisse, cum Jansenium damnavit? imo qui potueruntomnes consentire, re non ad omnes perlata, nulldque conventuhabito, nunquam capitibus collatis ? Quod si nomine Ecclesiasmajorem fidelium partem intelligis, de eadem redit quaestio, quo-modo constare tibi possit, majorem illorum partem in sententiamcontra Jansenium latam, v. g. consensisse ? maxime cum non sem-per illa pars sit melior, quae est major: absurdum igitur est senten-tias & decreta Pontificum in rebus fidei tunc primum necessariascertasque esse, cum a tota Ecclesia recipiuntur; antequam recipian-
tur incertas, nec animum obligare.
<
Ttt s
§. VU.