Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
521
JPEG-Download
 

rationibus probatur. jjr

esse divinae Providentis indolem, a sacris paginis toties commen-datam, omnia videlicet In ordine, pondere, & mensura molientis, di~ftonenusquesuaviter , hoc est, juxta non contra rerum naturas ac pro-pensiones. Cüm ergo Deus Pontificem Romanum constitueritCaput,Pastorem &c Magistrum,non tantum Ecclesiarum omniumin particulari, verirrn etiam ipsius Ecclesiae universalis (üt defini-tum est in Concilio Constantiensi sejs. 8. art. 37. sejs. ult. & Con-

cilio Florent, sejs. ult. Lateranensi (eff.it. & Lugdun. primo c. unico,de homic. Lugdunensi 2 . c. mico desumma Trinit. in 6. ) oportet infalli-bilitatem, de qua agimus, aut Ecclesiae tribuere, aut Pontifici,aut utrique, aut neutri. Si neutri: nihil ergo in Ecclesia certi ha-bebimus , fide in opinionem mutata. Si & Pontifici 8c Ecclesiae:est ergo Pontifex infallibilis. Si soli Ecclesia & Concilio, non ve-ro Pontifici: ergo Deus plus doctrinae, & certitudinis in discipu-lum, quam in Magistrum contulit, & qui oves noluit errare posse,voluit pastorem posse; & domum voluit firmius quam fundamen-tum stare, hoc frangi & cadere, illam non posse: quid amabo ma-gis contra naturam fundamenti, contra ordinem capitis, contrarationem Magistri, contra conditionem Palloris ? Si tibi hinc ru-pem , hinc arenam ostenderem , quam tu pro fundamento elige-res, quae sublidere, & moveri potest, aut quae non potest ? Si duostibi ad magisterium offerrem, alterum tam copiosä doctrinä in-structum, ut falli docendo aon posset, alterum mediocriter tin-ctum, & saepe prolapsum: quem tu Magistrum diceres ? in erro-res expositum, an securum veritatis & nunquam erraturum ? Ea-dem ergo ratione, si Ecclesia falli non potest , sed Papa potest, Ec-clesiae dicendum erat, non Papae: Pasce oves meas: Pro te oravi, ut nondeficiat fides tua : Super te adifiicaio Vicarium meum :&c denique EcclesiaMagistra Papae, Ecclesia Vicaria Christi, Ecclesia ovium & ipsiusetiam Pontificis Pastor; quae omnia Se per se sunt absurda, & apud'nullos Patres, in nullis Concilijs audita.

V. Quinta Ratio deducitur ab experientia ; quae enim fieripossunt, aliquando facta sunt, nec ullam aut in ccelis autin terrispotentiam reperies, quae aliquando inactum non eruperit: potestignis calefacere, & ideo nullum reperies, qui non aliquando ca-lefecerit: potest vitis vinum proferre, 8c ideo nulla vitis est,. quae

Uuu nom