Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
557
JPEG-Download
 

contra mfallibilitatem 8. Pontificis. 557

gern sine lege, sententiam sine sententia haberemus, hoc est, ali-quem Papam, sed non istum,aliquem Legislatorem,scdnon istum,aliquem Judicem, sed non istum, nullumque certum j capta in-terim credendi faciendique quod placet libertate. Denique postConcilium Constantiense vix infelligimus,quomodo negari possitcerta side hunc in individuo Pontificem pro vero legitim oque ha-bendum elfe, sests. enim ult. Martinus Papa secro approbante Con-cilio, ab haereticis, qui Ecclesiae Catholicae conjungi volunt, anteomnia exigendum esse dicit: Ut credant Papam Canonice electum, quipro tempore suerit, ejm nomine expresso esse fuccejforem Petri, & supremam ha-bere in Ecclesia potestatem. Supponit ergo Concilium, credi posse fidedivina ( nec enim de alia fide quam divina haeretici sunt interro-gandi ) hunc numero Sc determinatum Pontificem legitimum es-se Christi Vicarium, immo credi debere, nec enim quae credi nonpossunt, aut non debent, necessario credenda sunt.

Dices: Concilium loqui de Pontifice canonice electo, at nonconstare canonice electum esse.

Kestondemus : Si constare certa fide non potest Papam Ca-nonice electum esse, cur ergo Concilium tam accurate vult hae-reticos de hoc interrogari? erit enim otiose minimeque necessa-ria interrogatio , cum sicut constare non potest esse canonice & va-lide electum, ita nec legitimum Pontificem Christique Vicarium.At Papam legitime baptizatum, ordinatum, electumque esse Deusnunquam revelavit, qui ergo credi potest? Imo tunc revelavit,cum tota Ecclesia Pontificem pro legitimo habuit recepitque; voxenim & testimonium Ecclesiae,quae falli non potest, vox est 8c te-stimonium Dei: sicut enim Deus nunc verbo, nunc litterä,nuncmiraculis, ita vocibus & assensu Ecclesiae loquitur, juxta illudChristi Domini pollicitum: Non enim vos eßis qui loquimini ,fidjpiri-tus Patris vestri, quiloquitur in vobis ; ipse Spiritus docebit vos omnem veritatem ,Ad Dei ergo Providentiam curamque pertinet, ut Ecclesiam,quam voluit esse columnam Sc firmamentum veritatis, in re tantimomenti errare non permittat, eumque pro Pontifice colere, quiPontifex non est; aut si permittat circa personam ipsem Pontificiserrare, non permittat tamen circa auctoritatem , hoc est, putati-tio Pontifici eam ipsem auctoritatem potestatemque, quam vero

Aaaa 3 tribuat,