Buch 
Juris canonici collegium theorico-practicum sive casuum forensium ex jure selectorum decisiones illustratae ... : Anno MDCCLVIII. Mense Octob. die 20 / publicae concertationi expositae praeside P. Isone Walser, ejusd. Monast. Prof. Capit. J.U. Doct. & Ss. Canon Prof. emerit. abs RR.RR.PP. Desiderio Brentano, Romano Lander, & Hermanno Grueber, ibid. Prof. & utriusq. juris Candidatis
Seite
30
JPEG-Download
 

3 o O ( f ) O

ritas est in Distributionibus quotidianis , & salariis Laicorutn Ecclesiae mi-nistrorum. III. Reditus beneficiales inse non sunt res saerce , postquamapplicati sunt Clericis , & intentio fundatorum cultus divini obtinetur,per hoc, qubd ex bonis Ecclesia? donatis sustententur ii, qui cultum di-vinum promovent, absque eo quod Clerici superflua erogent in causaspias : Qua ratione ergo Clerici teneantur ex virtute Religionis ad dictamerogationem, plane non apparet. IV. Clerici expendendo superflua iaornamenta Ecclesiarum, vel alias causas pias, satisfaciunt obligationi suae,nec tenentur determinate dare pauperibus ; ergo ea obligatio non descen-dit ex virtute charitatis ; maxime cum specialis obligatio charitatis ergapauperes, extra casum necessitatis , sine fundamento Clericis imponaturab Adversariis.

X.

Res transeuntes ad Ecdefias , fiunt exempta ab oneribus, antei titulojurisdi&ionis impofitis :

1. Re ad Ecclesiam translata, extinguitur titulus & conditio exactio-nis Laicalis ; quia sicut persona?, ita etiam bona Ecclesiastica non subja-cent jurisdictioni saeculari. Unde bene c. i. de immunit. Eccles in 6. in-terdicit generatim colleclas seu exa&iones quascunque Ecclesiis aut personisEcclefiafiicis imponere , vel ab iis exigere pro prce diis acquisitis , vel acqui-rendis. III Bona hujusmodi sita siint quidem in territorio & ditionePrincipis, non tamen sunt de territorio. IV. Neque ex titulo defensio-nis Ecclesiarum Principes tales exactiones requirere possunt; cum ea de-fensio Spiritalibus ministeriis compensetur. V. Res transit cum oneresuo,si hoc impositum sit vi dominii proprietatis, vel pacti legitimi, non ve-ro vi jurisdictionis : Tale aurem pactum tacitum, per translationem adEcclesiam bonis impositum, mere confingitur.

XI.

Ob periculum incontinentia dispensatus in voto castitatis ad contrahen-das nuptias potest transire mortuo conjuge ad secundas nuptias , etiam ces-sante periculo pradiQo , modo Dispensatio non fuerit restrici a ad primas.

I Dispensatio concessa ex causa finali pluribus a&ibus communi nonfinitur unico actu; cum ea censeatur fuisse mens dispensantis, eo ipsoqubd dispensationem non restrinxerit ad unicum actum. II. Causa dispen-sandi tempore dispensationis integre Ef absolute extitit; ergo etiam inte-gre & absolute sublatum est vinculum voti ; licet ea causa posteä cesset,cujus subsistentia solum ad concessionem, non ai conservationem dispen-sationis exigitur.

XII Me-