Buch 
Confessarius malum malum, & bonum bonum dicens : seu casus practici theologice resoluti, quos e cursu theologico-morali biennali excerptos die 9. Septembris Anno MDCCLXI / publicaeque disputationi expositos ... praeside P. Augustino Schill, ad S. Gallum Professo Capit. & Ss. Theologiae Moralis p.t. Profess. Ordin. Publice propugnabunt RR.RR.FF. Marianus Zerletti, Bonifacius Weyermann, Notkerus Grögle, Chrysostomus Baumgartner, ibidem Professi
Seite
5
JPEG-Download
 

* ( s ) »

## positivo est irritus ; potest tamen ad arbitrium Lalii irritari : Quibus nonobstantibus Lampsacus , & Lodarinus tamen femper ad restitutionem tenentur . ..

THESIS XII.

Pupillus pubertati proximus , inscio Tutore contrahens , contraBum clau-dicantem efficit; naturaliter tamen servare obligatur , donec per Privilegiumjuris ei succurratur.

CASUS.

XflÖriHüs, puer 13. Annorum, absque Tutoris consensu vendidit 10 mo-dios tritici pretio pro eo tempore justo; subsecuta autem mox annona*täristiä , contractum servare renuit , nec quidquam de frumento extradit.Q. An in conscientia extradere teneatu^ ? R. Teneri naturaliter , nist per pri-vilegium juris obligationem suam annullari procuret.

THESIS XIII.

Sciens latere Thesaurum in fundo alterius , fine injustitia eum ordinariopretid emere potest. CASUS.

XsAsutius Vir nobilis, opumque dives, dum venandi gratia agros , & ne-mora oberrat, deprehendit manifesta indicia metalli, in quopiam fundolatentis., Quapropter re in suo pectore reconditä , domum reversus , adNicostratum Dominum fundi se illico confert, fundumque sibi vendi postu-lat,& annuente .Nicostrato, emit communi pretio. Peracto Venditionis -Emptioqis cpptractu , solutoque pretid , Nasutius mox fodere incipit , &bfevl reperit venam metalli admodum feracem, maximumque inde lucrumeruit. Q. An,Nasutius d Nicostrato , latentis metalli ignaro , potuerit fun-dum emere 'communi , seu vulgari pretio ? R. Potuit fine omni injuria.

THESIS XIV.

Non licet ei , cui rei vendenda pretium ä Domino designatum est , exces-sum taxati pretii fibi reservare.

CASUS.

V"\Ltinus ab Onuphrio homine praedivite Vestem holosericam accepit, uteam vendat pro 60. st. at Oltinus vir caeteril segax, sed miniis habens,vestem vendidit pro 70. st. & traditis Onuphrio 60. sibi reliquos servavit ?Q An juste ? R. Minime ; sed tenetur restituere.

THESIS XV.

Emptor bona fidei non tenetur rem alienam restituere immediati Domino.

, CASUS.

jplsander bona fide ä Pamphylo fure emit horologium argenteum ; intelli-gens vero, id ad Philocritum pertinere, quia pretium ab illo recupe-randi spem nullam habet, habet autem a Pamphylo, huic recepto pretio re-stituit. Q, An hoc facere potuit absque injuria Pbilocriti ? R. Omnino.

)(3 THE-