O(6)K
THESIS XVI.
Emptio Cenßs tum realis , tum Personalis efi licita.
CASUS.
Q Uericus hunc contractum init cum Quebaldo: Volo tibi obligatum huncjgrum meum, ita, ut jus habeas ex eo annuatim percipiendi 50. fl. sijam mihi dederis mille. Cum Quintiliano vero sic contrahit: Scis , me ali-äs esse industrium, & lucrosum, quod si mihi des 5000. fl. habebis jus exme percipiendi singulis annis 250. fl. Q ^An hi contractus sint justi , fi fiantcum astecuratione sortis ? R. Justissimi,
THESIS XVII.
Usura etsi jure Divino , positivo , naturali fit prohibita , Usura tamen
improprie diBa probabilius efi licita.
CASUS.
■nlpselius, ingentium divitiarum possessor, plurimas habet steriles in cistapecunias : hoc sciens Radolphus Mercator, pro hac vice indigus , ac-cedit Ripselium , & mutuos ab eo petit 10000. fl. Ripselius ait : dabo tibi ,quotquot opus habes , si modo annuatim ;. pro 100. mihi tribuas , quod& Radolphus licet aegre annuit. An Ripselius sine peccato hoc petere po •tuit ? R. Potuit ; saltem in locis , ubi Magistratus hcec admittit,
THESIS XVIII.
Testamentum , etfi destitutum solemnitatibus a jure requisitis , valet tamen ,donec irritetur.
CASUS.
S Tivelius morti vicinus in testamento non folemni instituit Strobulum ex-traneum in haeredem, cui transcribit totam suam hereditatem, exceptis3000. fl. quorum mille causis piis reliqua autem duo millia ceteris haeredi-bus, qui alias ab intestato successuri forent, legavit. Mortuo Stivelio Stro-bulus adit hereditatem, legata exsolvit ; nihil tamen dicit haeredibus ( putanon necessariis ) quod testamentum fuerit non solemne. An Strobulus
tuta conscientia postit retinere hereditatem ? R. Potest , quamdiu per senten-tiam Judicis hceredibus ab intestato non adjudicatur.
THESIS XIX.
Non est obligatio ante sententiam in conscientia compensandi damnum cul-pa mere juridica datum.
CASUS.
nritinillus mirus Venator cervum quemdam insectatus , quia putat subcerto auodam dumeto se occuluisse, in quo tamen latebat homo aliquis,de quo Titinillus nec somniavit quidem, exoneravit sclopetum , & pro ferahominem gravissime sauciatum reperit. An teneatur ad aliquam restitu-tionem homini vulnerato ? R. Non teneri ante sententiam Judicis.
THE-