DE FINE ULTIMO. 9
esset in omnibus plene subjecta. Modo au*tem, pro dolor! experimur in membris no-stris aliam legem , repugnantem legi mentisnostra?: Et licet signatum sit super nos lu-men vultus DEI nostri,quod per dictamen con-scientia? nobis continuo lucet, nos monet, &arguit ; passionum tamen rebellione nonnun-quam turbatur adeo, confunditur & obfusca-tur ; ut quid sibi agendum fugiendumve sit,non nisi per nebulas ratio pervideat ; & sidemum videat, non nisi difficulter, & vimafferendo sensualitati , seu parti anima? infe-riori possit evincere.
Altiori igitur & fortiori homo Indiget au-xilio, quo natura? infirmitas succolletur. So-la gratia Redemptoris hic juvare sufficit, quamnobis jam in Baptismate cum fide, spe, &charitare infundit, & in usu Sacramentorum,Poenitentia? potissimum & Evcharistia? , sipeccatis actualibus deperdita sit, postliminiorestituit, auget, & conservat. His viribusarmatus, & gratia; auxiliis adjutus homo, siquod in se est, faciat, hostibus universis fa-cile superior ad finem suum ultimum inoffen-so pede poterit devenire. At, at, hoc opus,hic labor est, ut quod suum est, faciat homo.Tot enim continuo a dextris & i sinistris seremora; & obstacula ingerunt; ut, nisi cautise habeat, & oculatus sit ante & retro, ad la-psum leviter impelli possit.
Quapropter vere Christiani aut Religiosivivere volenti ante omnia experto via? ducto-Scient. Sanci. Comp. C re