186 PARS II. CAPUT IV. §. r. DECON-
animus'ab affectione rerum non aeque liber,unquam esse possit.
Nec enim, ut vulgus aestimat, paupertasEvangelica in rerum omnium inopia lita est,sed in paupertate spiritus, hoc est, in tali nu-ditate animi, quae ex his bonis, quae utenda,fruenda accepit, nil sibi attrahat, sed tam li-bera maneat ab affectu divitiarum , ac si nilad se penitus pertinerent. Servat quidem,& curat haec bona tanquam a DEO sibi com-missa, insumit etiam, & expendit; sed juxtaVoluntatem DEI, quemadmodum servus autprocurator rem lui Domini.
Errant profecto, & nimium hallucinan-tur, qui de paupertatis perfectione ideb glo-riantur, quod parcissime utantur bonis tem-poralibus , & tenuissimo victu ac vestitu con-tenti sint : qui tamen majori affectione, &multo tenacius vilibus luis reculis forsitan ad-haerent, qudm alius quispiam grandibus suisdivitiis. Affectus hic magis pensandus est,quam census5 nec attendendum, quam mul-tum in penu, fed quäm parum in corde sit.Non equidem dixerim, superfluum rerumusum paupertati spiritus nil detrahere, ac so-lam internam animi nuditatem, quin aliquodsentiatur exterius paupertatis incommodum,rem totam conficere. Ridicula foret haec pau-pertas , qua: sibi blandiretur de paupertatismerito in futurum, ac simul omnibus fruere-tur commodis divitiarum in praesenti. Id u-num est, quod afferimus : paupertatis per-