202 PARS II. CAPUT IV. §. 3. DECONT-
lue, vel tempestate tactis decuplo majus pati-untur dispendium. Num ex tali parsimoniaMonasterio tam nociva, & coelo tam invisaquidpiam meriti sibi spondeat Religiosus ? e-go certe totam mercedem illam falso huicpaupertatis zelo debitam cassa nuce non e-merem.
Videant, qui tales sunt, ne graviori salu-tis suae discrimini se exponant. Praeterquamenim quod tenacitas ista, quae supra diximus,post se mala trahat, in ipsorum caput aliquan-do redundatura : insuper res est plena peri-culi, & merito timendum, ne sub immodi-co hoc paupertatis studio vera latear avaritia,& coacervanda: pecunia: cupiditas viro Reli-gioso prorsus indigna. Et si haec absit, ineffectu tamen idem praestat, quod avaritia;dum reipsa idem agunt, quod avarissimussaecularium pro bursa sua unquam posset a-gere.
Verus paupertatis amator diversam Ion-g£ viam ingreditur, nec bona temporalia cummajorum bonorum dispendio conservare, velaugere nititur. Conservat tamen, A augetprudenter & charitative expendendo, & rur-sum rationabiliter ac religiose retinendo; tumnempe, cum neque honor DEI, neque cha-ritas , neque proximi necessitas dictat esse ex-pendenda. Illis parcit sumptibus, quorumintermissio nulli gravis est A molesta. Haecparsimonia ingens ipsi census est, unde mul-tas expensas minores charitatis titulo debitas
tole-