Buch 
Scientiae Sanctorum Compendium Bona Voluntas, tribus primis, iisque simplicissimis fidei principiis, et virtutibus theologicis : in via triplici: incipientium, proficientium et perfectorum innixa / auctore Abbate Benedictino Congregationis B.V. Mariae sine labe conceptae
Seite
355
JPEG-Download
 

AMORE CHRISTI MATRIS. Z5§

riae transire ad singulos fateamur cutn.Ber-nardo. Etsi enim unicum ac solum creda-mus & adoremus Redemptorem JEsum Chri-stum , toramque nostram in ipsius pastionisac mortis merito ponamus fiduciam : ipsiustamen Benedictae Matris patrocinio ad hocnitimur , ut ipsius Redemptionis fructus co-piosius ac securius in nos derivetur , quonempe nostra negligentia atque socordia, nedicam, malitia toties nos reddit indignos.

Equidem non dicimus sub lethalis culpaenoxa praecipi cultum Marianum , quod dice-re ac sentire Tridentinum prohibet: vicilsimtamen asserere non dubitamus , raros admo-dum esse, qui salventur, si, cum sint devo-tionis erga DEI Matrem expertes , nec sal-tem alterius cujuspiam virtutis merito singu-lari hunc defectum compensent , ipsiusqüefavorem ac patrocinium hoc pacto sibi con-cilient. Illos autem, qui quamvis virtutibuspollere videantur, cultum tamen Matris Vir-ginis non modo negligunr, sed etiam vilipen-dunt, <St devotos ejusdem cultores deridicu-lo habent & contemptui ; parum abesse abinteritu , nisi mature relipiseant , nobis tamest persuasum , quam certo credimus Anlel-tno dicenti: Sicut impostibile est , quod illi , i quibus Virgo Maria oculos avertit,3 , salventur : ita necesiarium est, ut hi, ad3 , quos convertit, justificentur & salventur.

Quod si cuipiam duriuscule dictum vide-atur, is plane ignorat, idem esse , Mariam