Buch 
Scientiae Sanctorum Compendium Bona Voluntas, tribus primis, iisque simplicissimis fidei principiis, et virtutibus theologicis : in via triplici: incipientium, proficientium et perfectorum innixa / auctore Abbate Benedictino Congregationis B.V. Mariae sine labe conceptae
Seite
395
JPEG-Download
 

DE AMORE SUI IPSIUS. 395

Bi religioni ducunt 1 ,. Tales defectus uti cumbona voluntate parum concordant, sic etiamacriori lixivio opus habent, quam leni tan-tum suavique admonitione. Cum etenim pri-ma medicina sit agnitio morbi, quamdiu de-fectus contemnitur, culpa non agnoscitur ,nec proinde recipit medelam. Quemadmo-dum igitur alios etiam durius arguimus, Scacrius exprobrando instamus, si nulla errorisfui tangantur poenitentia, & malefacta parvi-pendant dicendo : Quid feci ? ita Sc seipfumin hisce defectibus vehementius objurgare con-decet, quos necdum ferio aversatur animus,& ideo , quia levia judicat, efficaciter emen-dare non proponit. At si expugnata semelanimi duritia spontanea sequatur deditio , &humilis erroris agnitio : tunc nempe minaeomnes remittendae sunt, & mutata quasi per-sona ffiavi admonitione erigendus est animus,ne abundantiori tristitia absorbeatur, sed con-cepta in DEI bonitate fiducia ad novum fer-vorem exardescat, firmiterque statuat, ab e-jusmodi defectibus Bono DEO tam exosis ,quam sibi perniciosis deinceps pro viribus ab-stinere.

Nullus itaque de quotidianis suis defecti-bus ex in^dvertentia, aut infirmitate sibi sub-repentibus conturbetur ; ne videlicet hac tur-bela ac pusillanimitate profundius cadat, quämullo desectu. Quid enim adeb mirum , infir-mitatem infirmam esse , Sc fragilitatem fragi-lem ? ab ejusmodi venialibus, dum vivimus,D d % ex