Buch 
Scientiae Sanctorum Compendium Bona Voluntas, tribus primis, iisque simplicissimis fidei principiis, et virtutibus theologicis : in via triplici: incipientium, proficientium et perfectorum innixa / auctore Abbate Benedictino Congregationis B.V. Mariae sine labe conceptae
Seite
399
JPEG-Download
 

DE AMORE SUI IPSIUS. $99

fis agnosce, & amanter ad DEum te conver-tens humi!i ; confidenda ad vulnera Redempto-ris confuge, dole, inclama, brevique aspira-*tionc veniam exposce, ac deinceps in tuo o*pere, ac si nil sinistri accidisset, quietus pro-gredere.

Quod si postea vacat, & ob admissam ne';gligentiam te ipsum in jus vocare libet; pa-cato animo, quasi cum altero, tibi esset nego-tium , tibi ipsi dic cum Salesio : Eja cor me-um ! quid agis ? etiamne servire DEO , ejus-que voluntati obsequi tibi decretum est? Quid-ni (reponet, etsi non nihil subtimide ) equi-dem mori malim, quam ab hoc proposito re-silire. Eccur igitur sic cespitas,. & in pristi-nos defectus iterum iterümque relaberis? di-cet haud dubie : ex improviso, ex subito mo-tu, ex vehementia pastionis, imo ex nativainfirmitate & inconsiderantia accidisse ; mordo autem jam resipuisse, . & agnito errore de-nuo recta ad DEum velle incedere. Si hoc incorde tuo audias responsum, bono esto ani-mo , & modica ptEnitentiä contentus tibi ipsidelicti gratiam facito,, cui Divina bonitas jamindulsit ; nec ulterius turbes te ipsum, autdurius improperando reddas pusillanimem ,sed velut amicum compellans dicito : Eja !anima mea, confide in Domino, & Salvatorituo tam prompto.ad veniam grata esto! Vir-tutis semitam cautius incedamus deinceps ,A Alristimi adjutorio freti ad hunc lapidemdenuo non ostendamus. Hoc pacto surgcsDd 4 fern-