DE ORATIONE. 481
§- 3 .
De Precibus jaculatoriis.
EX male intellecta Christi doctrina : Opor->tet semper orare , non deficere > errorem
suxere quidam Monachi, propterea Euchitaeappellati, quod crederent, omisso alio quo-vis labore line intermistione orandum esse :quos tamen Abbas Lucius unica quaestione falsiconvicit, dum petiit, an ergo nunquam man-ducent , bibant, dormiant ? (s) Et AbbasSylvanus hujusce farinae Monachum argu-mento magis ad hominem saniorem scripturaesensum edocuit, dum cellae inclusum reficien-tibus Monasterij fratribus eousque jejunumdimisit, donec ä latrante stomacho compulsusSylvanum adiit, & hoc dicto : Qui non labo-rat , non manducet-, ad saniorem mentem re-ductus est. (a) Oportet nempe unum face-re, & alterum non omittere. Suum tempusorationi, & suum labori concedendum est.Imo ipse labor utilis, & bona voluntate su-sceptus continua est oratio. „ Quidquid ho-mo ( dicebat Christus Catharinte Senensi ~)„ in DEI proximique charitate facit, potest„ vocari oratio, quum charitatis affectus pro„ oratione reputetur. Bona tamen voluntas,„ piusque affectus certis temporibus & ho-__I_j _5 _ „ ris _
. {<,) V. PP. I, s, c. 11. n. A. V. PP. 1 . }- n, 55.