Buch 
Scientiae Sanctorum Compendium Bona Voluntas, tribus primis, iisque simplicissimis fidei principiis, et virtutibus theologicis : in via triplici: incipientium, proficientium et perfectorum innixa / auctore Abbate Benedictino Congregationis B.V. Mariae sine labe conceptae
Seite
511
JPEG-Download
 

PERFECTA RESIGN ATIONE. 511

w delectationem exhibeam , plene consolari non potest. Sed post haec cum purgata fuerit ä negligentiis praeteritae vitae, in prae* sentia jucundissimae Divinitatis meae eam perfecte consolabor. Tunc Gertrudis : Et quomodo, inquit, omnes negligentiac prae* terit« conversationis non sunt sufficienter emendatae per devotionem, quam manife- stavit se habere in extremis, cum scriptura,, dicat: hominem judicari, secundum quod,, in fine vitae suae invenitur ? Ad quodDominus dedit responsum notatu dignissi-mum : Cum homo, inquit, viribus defici- ens ad extrema perducitur, tunc usque ad finem conversatio ejus pervenit ; quia nihil tunc amplius praevalet viribus, sed tantum voluntate. Et cui ego ex tunc gratuita pietate do bonam voluntatem, A devotumj, desiderium, ille haber profectum. Sed hoc semper tam plenum effectum non habet adM diluendas omnes culpas praeteritarum ne- gligentiarum, sicut si homo adhuc sanus & viribus praevalens vitam suam integra vo- luntate emendaret. (s)

Jam mirari desines, si legas alicubi, velaudias, paucos admodum piorum hominum,atque etiam Religiosorum, tametsi magnae de-votionis, compunctionis, amoris ac resigna-tionis signis ante mortem editis piissime deceseserint, recta statim ad coelos evolare, sicut e-Yolare poterant, si fano corpore, & integrisL 1 4 vi-

(t) S. Gert. 1, ; c, 8.