Buch 
Exercitatio publica pro anno primo cursus philosophici : in qua duce deo, et auspice deipara sententias suas Die Martii Anni MDCCLXXV / propugnabunt RR.FF. Prof. Beda Gallus, Athanasius Sartory, Ildephonsus von Arx, Laurentius Elmliger, & Mathias Scheiz Scholaris, praeside P. Bernardo Hannes Princip. Monast. S. Galli Prof. Capit. & Philosophiae p.t. Profess. Ordin.
JPEG-Download
 

EX LOGICA.

XXX X

XXX

XXX

XXX

XXX

XXX

XXX

XXX

XXX

XXX

XXX

XXX x amxxxx

XXX

XXX

1. "Logica, Scientia practica recte cogitandi,

2. Pro Objecto suo adaequato habet Cogitationes :

3. Pro Fine earum Rectitudinem ad verum quoquomodo assequen-

dum.

4. Cogitationum species'sunt quatuor, Apprehensio, Judicium, Ra-

tiocinium, & Methodus.

5. Omnis simplex cognitio , ut vere humana sit, debet esse uni-

versalis.

. Tuncque vera erit, si eas notas menti exhibeat, per quas necpaucioribus, nec minoribus individuis convenit, quam qui-bus ex natura sua convenire debet.

7. De hac idearum veritate nunquam certi esse possumus, nisi perea judicia , & ratiocinia, quae innituntur aut sensui commu-ni humanae naturae,

F. Aut sensui intimo,

9. Aut sensuum externorum testimonio universali in iis rebus, inquibus sufficienter testari possunt,

10. Aut denique in rebus Historicis Authoritati humanae irrefraga-

bili.

11. Ad quod ultimum necessaria est Ars Critica, & Hermeneutica,

quas Logica proprio jure sibi vendicat.

12. Testimonium autem sacrae Scripturae, si non sufficienter clarum

sit, non nisi temere adhibetur ad res mere Philosophicas.

13. Sin vero clarum sit, rem ipsam credere debemus, quod ita sit,

non item modum, quo ita est, nisi & hic sit manifestus.,

14. Sufficientem denique certitudinem in rebus Physicis praebet e-

tiam Inductio, licet non sit omnino universalis, qualis ha-beri nequit.

A z

- 5 .