r6. Ineptum esse extra locum comparativum alium querere.
17. Inter propositiones contradictorias de futuro contingente abso-luto, vel conditionato jam nunc unam este determinare veram.
COSMOLOG1A.
x. ^Ffinis Ontologiae Cosmologia, seu scientia mundi tanquam en-tis compositi , & mutationibus obnoxii, explicat nobis ,quibus legibus e substantiis simplicibus mundus enascatur.
g, Mundus itaque, qui est series rerum omnium successivarum, &simultanearum certo modo inter se connexarum , omniscomponitur ex substantiis simplicibus.
z. Homogeneis.
4. Inextensis.
5. Praeditis potentia motrice, quae Vis inertiae dicitur, in quantum
inprimis eas habet proprietates, quod i puncto reali, cuiinest sponte excitari nequeat, excitata autem aliunde illuddeferat motu aequabili perpetuo per lineam rectam pro ra-tione directionis ; aut si simul adfuerit diversa directio ,utrique motum suum accommodet.
L. In quantum vero eadem motrix potentia unum punctum proratione distantiarum nunc ad aliud defert, nunc vero re-movet motu accelerato uniformiter , vocatur Vis arrracti-va, & repulsiva.
7. Nisi enim DEus in ejusmodi punctorum, 8c corporum accessude motu accelerato providisset, possent duo aliqua corpo-ra per totam aeternitatem ad se invicem moveri, quin velde longe sese assequantur.
I. Est porro potentia motrix mutua , ita ut duo aliqua punctafern per aequaliter ad sese accedant sine tamen attactu Mathe-matico, aut recedant 3 semperque actioni aequalis sit, & con-traria reactio.
A. Ut adeo probabilius duo ejusmodi puncta vere in se invicemagant, idque in distans.
10. Omnis ergo causa motus inchoati est ab externo ;
xi. Motus vero continuati causa est haec ipsa potentia motrix,
12. Quam pro attributo essentiali substantiae materialis statuimus,
A 3
cele-