Buch 
Exercitatio publica pro anno primo cursus philosophici : in qua duce deo, et auspice deipara sententias suas Die Martii Anni MDCCLXXV / propugnabunt RR.FF. Prof. Beda Gallus, Athanasius Sartory, Ildephonsus von Arx, Laurentius Elmliger, & Mathias Scheiz Scholaris, praeside P. Bernardo Hannes Princip. Monast. S. Galli Prof. Capit. & Philosophiae p.t. Profess. Ordin.
JPEG-Download
 

celeritates vero, & directiones, sive leges motus pro il-lius modificationibus.

13. Patet- ex hoc corporis eslentiam consistere in meris modificati-

onibus : Eslentiam vero mundi alicuius determinati in cer-to nexu, & motuum legibus.

14. Quod si DEus has leges » vel nexum immutet, erit miracu-

lum sive quoad substantiam, sive quoad modum.

15. Sine cognitione ergo PhisicEe nullum miraculum poterit diju-

dicari.

16. Mundus denique in tuo genere perfectus est, sed non omnium

possibilium perfectissimus.

PSYCHOJLOGIA.

n putamus mundum perfectum fore, si in eo non dareturens rationale, & spirituale.

s. Quale est anima hominis, de qua Pfychologia praecipue tractat.

3. Licet enim e substantiarum materialium compositione possit ori-

ri ille effectus, quem antiqui animae vegetativae attribuere,

4. Non tamen potest oriri aliqua cognitio, aut appetitus.

5. Quare animae brutorum sunt simplices, & ab ente mere mate-

riali diversae,

6 . Multo minus e viribus materiae oriri potest cognitio spiritua-

lis, atque universalis, & appetitus rationalis, per quas resmaxime anima hominis ab anima bruti distinguitur.

7. Ea porro substantia: rationalis conditio est, ut cxistere nequeat

omnino, nisi aliquam veram felicitatem pro fine suo habeat.8- Unde ex natura sua immortalis est.

9. Eadem, si felicitatem suam mereri debeat, non potest non estelibera vera libertate indifferentiae,

10. Quam definimus esse facultatem , qua , praesentibus reliquis ad

agendum requisitis, mens ipsa sibi ultimato praestat, quodad agendum adhuc deest.

11. Non autem requiritur ad hanc libertatem, ut quis aliquando fu-

erit indifferens.

12. Frustra in hac materia assignatur intellectus imperium, cum ani-

ma illud sequi nunquam debeat, sed sufficit judicium spe-culativum de rei bonitate.

13. Or-