Buch 
Exercitatio publica pro anno primo cursus philosophici : in qua duce deo, et auspice deipara sententias suas Die Martii Anni MDCCLXXV / propugnabunt RR.FF. Prof. Beda Gallus, Athanasius Sartory, Ildephonsus von Arx, Laurentius Elmliger, & Mathias Scheiz Scholaris, praeside P. Bernardo Hannes Princip. Monast. S. Galli Prof. Capit. & Philosophiae p.t. Profess. Ordin.
JPEG-Download
 

13. Originem animae, quod attinet, impossibile est, ut ea aliunde ha*

beatur, quam a creatione.

14. Origo autem idearum in anima omnis est a sensibus, & instru-

ctione.

15. Sedes illius, quam in corpore obtinet, in medulla cerebri.

16. Non tamen videtur cum pluribus cerebri punctis esse compe-

netrata.

17. Commercium animam inter, & corpus reponimus in mutuo in-

fluxu Physico.

EX THEOLOGIA NATURALI.

1. Evidentur demonstratur DEum existere.

2. Cujus Bonitati nequidquam derogat nec permissio mali Physici,

3. Nec moralis.

4. Sed nec destinatio poenarum aeternarum pugnat cum ipsius Bo-

nitate, ut impie sibi Voltaire, aliique blandiuntur.

5. Sic quoque Justitiam ,

6. Et Providentiam DEI frustra tollere conantur Athei:

7. Qui suis nixi principiis ne quidem ordinatam rempublicam essi*

cere queunt.

Z. Nostram a DEO omnimodam dependentiam manifestant Prse-motio, quas est concessio virium ad agendum hoc vel il-lud, relicta homini libera determinatione :

§. Item Concursus tam mediatus, qui consistit in continua conser-vatione virium activarum ,

io- Quam immediatus, qui est conservatio virium in ipsa actione,it. Atque actio distincta ab actione creaturae.

IL. Non enim DEus concurrit ad aliquem actum Physicum, quate-nus est specificus, vel individualis.

13. Ex quo patet illum nullo modo ad peccatum concurrere.

14. Evidenter DEO debetur aliqua religio :

ij. Eaque Revelata, qualem existere omnino certum est.

U. I. O. G. D