14.
Christus descendit ex Stirpe Abrahae & Davidis per Salomonem,non verö per Nathan.
15 -
Christus Luna 14.^ primi Mensis legale Pascha celebravit, & Ag-num Paschalem comedit, idque ad fecundas non ad primas Vesperas.
i§.
Haec verba : Tres sunt , qui testimonium dant in Caelo £fc. c. 5. v. 7.Epist. prim. S. Joannis Apostoli vere illus sunt» & ad ipsum textumpertinent.
I?-
Praeter Verbum ÖEI scriptum dari etiam non scriptum , sive Tra-ditiones Divinas ejusdem cum scriptura Divina Authoritatis, easquenecessarias omnino esse ad fidem stabiliendam firmislimis argumentiscontra Acatholicos cum Ecclesia tuemur.
DE DEO UNO.
18.
D Eutn existere nemo ratione praeditus invincibiliter ignorare potest,unde impossibile est, dari veros & internos Atheos.
19.
Unica non est in rerum NatUfa substantia: neque DEus est illaunica, & universalis mundi substantia, üt impiä commentus.est Spino-sa , omnem quippe etiam metaphysicam compositionem, ut ä DEOquam longissime removeamus, fas est.
20 .
Animae Sanctorum, quibus nihil post hanc vitam luendum supe-rest, statim ac corpore solutae sunt, fruüntur intuitiva DEI visione;nec unquam contrarium i Joanne 22. Pontifice summo definitum est.
A 3 2!.