Feßa Januars
DIE XXVIII JX.NUARII.
In Fefio S. RAYMUNDI Confejf. Semiduplex.omnia de Communi Confejf. non Pont. prater ea, quasequuntur.
Oratio.
Eus, qui beatum Raymundum poeniten-
tiae Sacramenti insignem ministrum ele-gisti,& per maris undas mirabiliter traduxisti;concede, ut ejus intercessione dignos poeni-tentia fructus facere, & ad aeternae salutisportum pervenire valeamus. Per Dominum.
In primo Notturno. Lettiones de Scriptura occur-rente.
In fecundo Notturno. Lettio IV
R Aymundus Barcinone in Hispania exnobili familia natus, in pueritia religio-nis Christianae rudimentis imbutus, ad vir-tutem &: pietatem in dies magis augebatur,adolescens Bononiae utrique juri operam de-dit, & Doctor factus jus Canonicum docuit,a Berengario autem Barcinonensi Episcopo inpatriam reductus, Ecclesiae ejusdem Canoni-cus evasit, qua in dignitate magno integrita-tis, ac doctrinae splendore, modestia, morum-que suavitate fulsit, & Deiparae Virgini singu-lariter devotus omnium animos sibi concilia-vit. Verum ad perfectius vitae genus adspi-rans, abdicatis iis, quae mundi simt, quadrage-
simo