SS. Angelorum Cußodum.
37 *
Q Uia Angelorum nomina interpretandoperstrinximus, nunc superest, ut ipsa of-ficiorum vocabula breviter exequamur. Vir-tutes etenim vocantur illi, nimirum spiritus,per quos signa & miracula frequentius fiunt.Potestates etiam vocantur hi, qui hoc poten-tius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eo-rum ditioni, virtutes adversae subjectae sint,quorum potestate refraenantur, ne corda ho-minum tantum tentare praevaleant, quan-tum volunt.
rq. Vivit ipß Dominus, * Quoniam cufiodivh mtAngelus ejus, & hinc euntem, & ibi commorantem, &inde huc revertentem, i/. Et non permisit me Domi -nus ancillam suam coinquinari. Quoniam.
Leäio V.
P Rincipatus etiam vocantur, qui ipsis quo-que bonis Angelorum spiritibus praesunt,qui subjectis aliis, dum quaeque sunt agenda,disponunt, eis ad divina ministeria princi-pantur. Dominationes autem vocantur, quietiam potestates principatuum dissimilitudi-ne alta transcendunt. Nam principari est, in-ter reliquos priorem exiliere : dominari veroest, etiam subjectos quosque possidere. Thro-ni quoque illa agmina sunt vocata, quibusad exercenda judicia lern per Deus omnipo-tens praesidet. Unde & per Psalmistam dici-tur : Sedes super thronum, qui judicas aequi-tatem. A a a An ~