Buch 
Quae fides et religio sit capessenda, consultatio : cum appendice, qua quaestionibus quibusdam, quae ipsam consultationem spectant, respondetur / auctore R.P. Leonardo Lessio è Societate Jesu, S. Theologiae in Academia Lovaniensi quondam Professore
Seite
157
JPEG-Download
 

Sit Capessenda. I57

parum curare quid docuerit Luthe-rus, vel Calvinus, se enim adhaerereS. Scripturae, & verbo DEI, in quonullus error esse potest, & ita se pu-tant valde securos, Scripturam au-tem quisque pro suo captu , & ju-dicio intelligit. Unde cum se putantScripturam habere regulam creden-di , loco Scripturae habent imagi-nationem propriam. Quod enimimaginantur significari verbis Scri-pturae , pro vero sensu Scripturae ac-cipiunt : sicque quot sunt diversiehominum imaginationes, tot suntregulae credendi.

Sed unde fit, Ut sua cuique ima-ginatio, pura veritas , & ipsissimusScripturae sensus videatur ? Prove-nit hoc partim ex immensa quadamphilautia, & aestimatione fui : quienim se magni facit, facile sibi per-suadet, omnes suas inventiones, &animi conceptiones praeclaras eflepartim ex diabolica operatione, quiinterius phantasiam hominum per-vertit , ut id quod apprehendunt,statim ob levissimam aliquam ratiun-culam , perspicuam veritatem putent.Cum enim homines taedio Religio-nis antiquae veritatem aversantur, 8 c

prti-