Seä'io V. Ve Mixt. Imperf. fea Meteor , aoi
ResoL 3. Inter apparentes in aere im-pressiones etiam numerantur virga, com->na, vorago,
Virgae sunt radij solares, qui, per nu-bes cribratas transmissi, & in longum,virgarum instar, versus terrae superficiemprotensi, ab aere crasso, 8c umbroso re-flectuntur,- male ergo vulgus existimat,aquas a sole trahi, quando apparent, plu-Viarum tamen prodromi sunt.
Corona (quam Graeci halonem vocant)est circulus lucidus, ac coloratus, ex te-nui nube formatus,qupsol, Stluna, alia-que sidera nobiliora, magstque lucentiaad modum corona cinguntur; apparet,quando nubes directe sub astro est posi-ta , cujus medium, sideris iplendore tenua-tum, dissipatur; sic enim corona figuramexhibet, in cujus medio pura sideris fa-cies conspicitur? frequentius, ac diutiusluna coronatur, quam sol; vapores enim,directe radijs solaribus (qui & lucidiores,& calidiores sunt) tacti, facilius absumun-tur, & evanescunt; varios colores halo in-duit, qui si candidi sint, serenitatem, fi ru-tili, & rubicundi, ventos , si atri, ac sub-pallidi, pluvias porterrdunt: si gemini or-bes astrum cinxerint, majorem tempesta-tem praesagiunt, & magis, si tres erunt.
Vorago, sive hiatus est apparens quae-
N | ‘ clam