314 Traft at. I. De Corp. Natur. Inattim.
haec saepe permittere tum ob hominum pec-cata : tum ut illos ipsos puniat, qui spessuas hujusmodi vaticinijs, non vero gra-tiae, ac Providentiae divinae committunt:tum ob occultas aliquas, sohque Deo no-tas rationes, docent & quotidiana expe-rientia, & S. Augustinus 1.4. Confejs. c. 3.& l. 2. de Doär. Cbrift. c. 22. & 23. & 2. deGen. ad Iit. c. 1 7.8c. 1 . 2. ad Simpltc. q. 3. & S.Thomas 2.2. q. 172. a. 6.
%. Ad Historiam Athenaidis dico, nontam Astrologum in coelo, & astris ejus fortu-nam praevidisse, quäm in corporis, ani-mique dotibus ; ejus enim fatum ex oculis,& vultu, non ex fteüis pendebat; quotenim cum Athenaide eodem momento,stelläq; natae, non tamen eodem thoro re-ceptae sunt ? non ergo Athenais ideo Re-gina, quia sub hoc, vel illo signo nata,sed quia sapiens, quia pulchra, quia pla-cuit, & praesertim, quia Deo sic visum,ejus virtutes, ac injurias, quas a fratribusacceperat, compensanti.
3. Picum Mirandulanum quod attinet,potuit daemon ejus mortem praevidere,quia causas mortis non in stellis videbat,sed in corpore latentes, & earum vim,cum medicinis, & alijs, mortem retardan-tibus, comparatam, ea, qua est sagacita-te, certo tempore, & annis duraturam de-fini-