Band 
Tomus IV.
Seite
49
JPEG-Download
 

Seäio II. De Propr. Term. 49«lim possum dicere : Ergo & Materia sunttria , & Privatio sunt tria, &c. Hsec por-ro Repetitio dupliciter fieri potest, per As-censum, vel Descensum.

2 Ascensus est progressus ab inferioribusexplicite, vel saltem implicite omnibus enu-meratis ad Terminum Communem con-nectendo integras Propositiones per parti-culam connexivam Et; v.g. Et Petrus estAnimal , & Paulus est Animal , & sic de caete-ris; ergo omnis Homo est Animal.

Descensus est progressus a TerminoCommuni ad omnia inferiora explicite, velsaltem implicite enumerata, integras Pro-positiones connectendo per particulam con-nexivam Et; V. g. Omnis Homo est Animal;ergo & Petrus est Animal, & Paulus est Ani-mal ; & sic de caeteris.

3 Suppositio Copulata, seu Collectivaest acceptio Termini Communis pro suisinferioribus copularim enumerandis, ita utPraedicatum ad singula inferiora repeti nonpossit i quod fit per particulam Et Gram-maticalem, connectentem quidem integrosTerminos, non autem integras Propositiones;

t V. g. Omnia Elementa sunt quatuor; non pos-sum dicere: Et Ignis est quatuor, & Aqua estquatuor, &c, sed: Ignis, & Aer, Terra, &Aqua sunt quatuor. Unde

4 Infertur : In Propositionibus tam Af-firmativis, quam Negativis non esse bo-nam