Band 
Tomus IV.
Seite
292
JPEG-Download
 

191 Summul. Traft. III.

in Speck dirigendi sunt omnes Syllogismi

Categorici. Jam

16 Quaeres. Quibusnam Principiis, seu Re-gulis dirigantur Syllogismi Hypothetici ?

Resp. Multa tradi Praecepta SyllogifinoHypothetico , an legitimus sit dignoscendo;sed optime cognosci posse, si ad Categoricumreducatur Prima, vel Secunda Figurae; moxenim vitium patebit; v.g. iste SyllogismusHypotheticus:

Si equus est , animal est,

Homo equus non est; ergo

Homo animal non est :

Non est legitimus; quia si reducatur adPrimam Figuram , Minor est Negativa, vide-licet :

Omnis equus est animal,

Homo non est equus; ergo

Homo non est animal.

Quod si hae Regulae omnes nimis multaevideantur, hanc unam pro omnibus Syl-logismis tam Simplicibus, quam Compositis , Mo-dahbus, &c. observa.

17 Regula omnium Synoptica.

Quoties Consequens non continetur in Antece-dente , Argumentatio est mala; quoties vero Con-sequens seu Proposttio dedufta continetur in An-tecedente ,seu una Preemijsarum , Argumentatioest bona.

Ratio Regulae est; quia omnis bona Ar-

gumen-