Buch 
Delectus opinionum inter scholae theologos controversarum : Die 2. Mensis Julij Anno MDcCLXIV / tueri conabuntur RR.RR.FF. Beatus Schumacher, & Wolfgangus Gschwendt ad S. Gallum Professi, & S. Theologiae Candidati. Praeside P. Magno Hungerbyehler ejusd. Princip. Monast. Profess. Capit. & Ss. Theologiae p.t. Profess. Ordin.
Seite
3
JPEG-Download
 

I.

THEOLOGIA SCHOLASTICA.

I Heologia inter disciplinas, quae mentem humanam erudiunt, secile*- princeps reliquas omnes utilitate, ac dignitate superat. Recte di-viditur in eam, quae lumine naturali acquiritur, & ä Philosophis tracta-tur ; atque icem in eam, quae divinae revelationi innititur. Haec solis fi-delibus propria est, quam primis quidem faeculis tradiderunt Patres finecerta methodo, styloque liberiori: temporis vero successu in arris fa-mam redacta i Theologis caepit methodo scholastica pertractari: quorumnos officium hoc esse putamus , ut Fidei veritates, Ecclesiaeque dogma-ta ex Ss. Litteris, & Conciliis sagaciter producant; ab ambiguis certasecernant; quae quavis aetate fuerit Ecclesiae disciplina,erudite edoceant;heterodoxorum sophismata diluant ; Scholae opiniones, ab Ecclesiae do-gmatis haeresomque erroribus solerter distinguant; ex certis contestatis-que Fidei veritatibus alias illis implicitas per discursum evolvant; ac de-nique in tradendis morum regulis non libertatis humana: patrocinium im-prudenter, ac temere suscipiant, sed leges interpretentur fideliter, &Ecclesia: disciplinam adversus prurientes Magistros tueantur. Catterumlicet authoritati Theologorum non parum detraxerit seu Casuifiarum ,quos vocant, inconsulta laxitas, nimiusve rigor, seu etiam Scholasticorumsuperflua:, & inutiles trica:, ac quaesita scribendi obscuritas ; haud ta-men probantur nobis importuni quidam homines, qui praesentem Eccle-sia: disciplinam, doctoresque nostra: aetati viciniores usque adeo dedi-gnantur ut in comendanda antiquitate ferme toti sint, nihilque nisi anti-qua , ac vel ideo frequenter antiquata obtrudant. Hos meminisse velimverborum S. Gregorij M. Haeretici, ait (a) ut ea, quae asserunt, comendare stultis mentibus hominum quasi de antiquitate postinr, an- tiquos Patres se habere testantur, atque ipsos Doctores Ecclesia: suae professionis Magistros dicunt; cumque praesentes praedicatores despi-

A 2 ci-

(«) L. *. Mor. c. is.