14
absque ulla limitatione donata?, aut confirmatae, atque, ut ajunt, amor'tizatae fuerint, nec onera civilia eis imponi jus idem Divinum per-mittit. Nescimus 'sane, quomodo quidam Canonistae jus Emittens Prin.cipum supra jus Divinum attollant. Cogente tamen vera Reipublicaenecessitate, & in defectu aliorum subsidiorum sufficientium Administra-tores bonorum Ecclesiasticorum ex iis non solum rogati contribuent ,sed etiam pro necessitate contribuere tenebuntur. Parum tamen sta.tui Civili ejusmodi bonorum usus proficiet, fi cum neglectu cecono«mite illis inhiet, yclut de oblatione pcenitens.
XXXIIs,
Leges vero Amortizationis, ubi ex quocunque titulo bona Ec*clefiasticorum cum laicorum bonis iisdem oneribus subjiciuntur, fatisdurae, ne quid gravius dicatur, apparent: ubi tamen plena immunitasin salvo relinquitur, comparationem novorum bonorum certis condi-tionibus limitare injustum haud videtur. \
XXXIV.
Cum Personae Ecclesiasticas non minus Deo, & servitiis divinisconsecratae , suisque peculiariter Rectoribus subjectae sint, quam locaipsa, & res sacrae; Easque primario refpiciat, nil de hoc mundo ,quam necessaria participare : earum quoque immunitatem cum Concil.Lateran. V. Seß. 9. Ex jure divino, & cum Trident. Sejs. 2j. Ex Deiordinatione descendere omnino asserendum existimamus, denegandam,que Principi in personas sacras potestatem, licet sint cives Reipublica?.Id etiam leges Imperatoriae sensim concessere, & canones Ecclesiasticistatuerunt. Ecclesia vero vi quadam, aut resistentia jus istud urgerenon voluit, praesertim cum ex ejusdem mente Christus Ei liberum re-liquerit, in ejusmodi casibus potestati civili ultro cedere.
XXXV.
In iis tamen caussis, quae juxta praedicta nec locum Deo sacrum,nec rem sacram, aut Deo donaram, neque personam Deo consecra-tam proprie contingunt, exemptionem ex jure Divino nullam inve-nimus, sed gratiam Principum reverenter agnoscimus, sicuti & in do-nationibus primitus ab iliis factis, rati fore , ut ex quibus motivis pri-vilegia concessa sunt, ex iisdem statui Ecclesiastico conservemur.
§«.