Buch 
Positiones selectae ex jure publico ecclesiastico ... : Die 10. Septembris Anno MDCCLXXXI / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monast. Prof. Capit. ac utriusque Juris p.t. Professore ordinario publice propugnabunt RR.RR.FF. Henricus Müllern de Friedberg, Aemilianus Hafner, Robertus Scheiz, Martinus Gresser, & Basilius Brunner, ibid. Professi.
Seite
20
JPEG-Download
 

20

LUI .

Agendum modo de juribus Primati , & Optimatibus propriis,ubi communi confilio Ecclesia regitur. Atque id primo dispiciendum,utrumnam verum sit, post adjunctam Primatui Aristocratiam negotia,universam Ecclesiam concernentia, non nisi cum Episcoporum consen-su a Papa decerni posse ? Qua quidem in re peccare nobis tam illi vi-dentur , qui ita Aristocratiam extollunt, ut Primatus obliviscantur,quam illi, qui ita Primatum depraedicant, ut. Aristocratiam negligant.Debet nimirum per adjunctam Aristocratiam Ecclesia moderatum, &non despoticum Regimen experiri > ita tamen , ut necessaria unitas inÄimatu nunquam non effulgeat. Sic Papa nihil statuet universam Ec-clesiam concernens inconsultis Episcopis, ubi eorum consilium, & suf-fragium adesse poterit: neque eo absente legem suam despotice urge-bit, ubi plures Episcopi justas in contrarium rationes suggesserint, «Scid quidem in disciplinaribus. Sed & in rebus fidei, Sc morum nun-quam existimamus Pontificem quidquam definiturum absolute, ita utcontrarium sentientes a Communione excludar, nisi praevie primariarumsaltem Ecclesiarum desuper mentem, & relationes cognoverit. Epi-scopis quoque convenit quoad leges disciplinae universalis libere ad Pon-tificem referre, atque rationes suas , & sensa transmittere; nunquamtamen obliviscantur, in Ecclesia non esse meram Aristocratiam , sedvinculum unitatis, atque Primatum continuo respiciant, a quo nullo incasu recedere eorum animis fixum sedeat. Quid autem in rebus fideitenendum sit, pos. +2. exposuimus.

* L1K

Ex comuni consensu Pontificis , & Episcoporum in specie roburaccepere jura Patriarcharum, & Metropolitarum» quorum eminentiasupra reliquos Episcopos non est juris Divini, sed primitus ex peculi-ari reverentia erga eas urbes, in quibus sedes primarias. D. Petrusfundaverat, tum ex consuetudine, & praxi, quam Ecclesiae, & anima-rum utilitas invexerat, ortum traxere. Dein vero expresso mutuo con-sensu, & legibus Conciliorum firmata sunt: quo in consensu semperpraecipuae fuere partes Romani Pontificis,

LK

Jura quidem Patriarchalia modo obtinent in Summo Pontifice tan»quam Patriarcha Occidentis, etsi non foret Ecclesiae universae Primas.