Buch 
Positiones selectae ex jure publico ecclesiastico ... : Die 10. Septembris Anno MDCCLXXXI / praeside P. Bernardo Hannes, ejusd. Monast. Prof. Capit. ac utriusque Juris p.t. Professore ordinario publice propugnabunt RR.RR.FF. Henricus Müllern de Friedberg, Aemilianus Hafner, Robertus Scheiz, Martinus Gresser, & Basilius Brunner, ibid. Professi.
Seite
22
JPEG-Download
 

/

aa

cratia sedulo attenta fuisset. ( Posit. 53.) Neuter profecto altero su-perior est, ubi a Deo unitas jubetur. Patet ergo, ut sinistras sequelasnon attendamus, eorum sententiam, qui Papam concilio subjiciunt, in-de ortam esse, quod neglecto Primatu meram Aristocratiam attenderint.

LIX.

Ex Aristocratia tandem Monarchiae adjuncta haud obscure intelli-gi posse censemus, qualiter & Episcopi libere suffragia sua decisiva inconciliis ferre possint, & simul, si ab unitate Capitis discordent, qua-liter nihil efficere queant, quamdiu pars Praesulum, cum Capite con-sentiens, ea talia non judicaverit, quae attentionem mereantur : & re-vera ii definientes subscribunt, qui cum Capite sentiunt. Caeterum mo-dus judicandi in conciliis legitime celebratis nequaquam ex regulis Cri-tices est determinandus, multo minus a privatis discutiendus, ubi subconditione unitatis Spiritus sancti ductus praesto est.

U- I- O. G. D.