Buch 
Miracula naturae sympathicae : quae una cum selectis ex universa Philosophia positionibus Die 21 Mensis Junij Anno MDCCXLVII / publicae admirationi & crisi proponunt praeside P. Geraldo Zürcher Monast. S. Galli Capit. & Philosophiae Professore Ordinario. RR.FF. Ambrosius Leemann, & Bernhardus Granicher, ejusdem Monasterij Professi, Philosophiae Candidati
Seite
5
JPEG-Download
 

)f o )( te 5

§ i-

DE SYMPATHIA.

Egi non semel: propter admirari capijfe homines Philosophari ; lo-gi etiam observationes quasdam Naturae sympathicae pla-ne mirabiles, fuissetquc mirum ingens,8t portento simile,si miratus non fuissem: caepi igitur propter hoc meum ad-mirari , ut alij omnes , quantum licuit , Philosophari; sed tenuitatimeae diffidens, alios qui ante me Philosophati meliore successu suis-sent , consulere institui. Varia in ijs repeti, nova, & vetera , & su-binde tam absurda. tamque a sana ratione aliena , ut quidem, etiam-si|Catonise tribu essem, risum tenere haud potuerim. Jis ergo om-missis saniora , & certiora selegi, qua: in.praesentiarum lectu, & no-tatu digna prae eaeteris arbitrabar. Incipiemus a sympathia.

Sympathiam optime describit Morasch Phy]. llniv. 8. IV. C.7. §. 1. ( quem Authorem curiosae, & Utilis simul Philosophiaeamatoribus impenie commendo ) quod sit mutua inter resaliquai consensio prosecutiva ad invicem ; sive : convenientia affectus, motus, aut sensus citra causam manifestam, aut in sensus incur« rentem. Sympathiam» qui negat, nullis rei Sympathia dignus est. Interim lege sequentes

OBSERVATIONES SYMPATHIAE

I. IN REBUS VITA CARENTIBUS.

XyCAntile , vel Strophiolum colore mori , cerasi , aut rubri vinr- V1 maculatum facile mundabis, si dum illae arbores, aut vitesflo-rent, diligenter laves} alio tempore & operam, & lixivium perditurus.

Adeps Ursinus, in pixide servatus, angetur hyeme , dum Ursiin suis latibulis pinguescunt.

Pili in pelle, vitulo marino detracta, accedente maris aestu eri-guntur, &.rigescunt, recedente flaccescunt.

Terra, ex fluvio Nilo desumpta ; exsiccata , & diligenter as-servata, toto anni tempore nihil in pondere mutatur, usque admedium circiter Mens. Jun. ubi fit gravior; tum enim Nilus exundat..

Vinum in cellarijs turbatur florentibus Vincis, similiter cerevi-sia in cadis florente hordeo,

A 1 Pis».