Buch 
Miracula naturae sympathicae : quae una cum selectis ex universa Philosophia positionibus Die 21 Mensis Junij Anno MDCCXLVII / publicae admirationi & crisi proponunt praeside P. Geraldo Zürcher Monast. S. Galli Capit. & Philosophiae Professore Ordinario. RR.FF. Ambrosius Leemann, & Bernhardus Granicher, ejusdem Monasterij Professi, Philosophiae Candidati
Seite
8
JPEG-Download
 

8 +t X o )( **

Cum vero etiam adulterini circumferri soleant ac divendi lapide*Bezoardici, pro discerniculo genuini a spurio cape sequentes proba*.

I. Si candenti ferro perforatus Bezoarius fumum nullum emit'tat, legitimus est;secus, si fumet.

II. Si caeparum instar plicatas tunicas habet; si aqu* immersuspost i. tresue horas nihil ponderis antea accurate explorati, amit-tat , vel aquirat, genuinusest.

Iil. Si aliquod animal ( canis v. g. inutilis ) toxico de indu-stria temperato infectum, sumpto dein pulvere Bezoario ad pristi-nam sanitatem intra breve tempus redeat, verus est. Alios circum-foraneis permitte.

Niger digitorum color ex decorticatione juglandium con-tractus, cito extrahitur, si digiti pellicula nuclei, vel ipso etiam nu-cleo probe confricentur.

Chorda consona in una Testudine movetur, quando chordapulsatur in alia Testudine.

Plumbum liquatum scutelloe ligneae, capiti impositae, et aquasemiplenae injectum, capitis dolores acutissimos sedat.

Lapis e capite Draconis erutus, si aceto superfusus fuerit, mo-vebitur primo in rectum , mox in obliquum, deinde ingyrum, donecexhalet acet' vapor, jdem praestat lapillus in capite cancrorum re-pertus , quemadmodum plus millies fum expertus, ait Ant. Mizald.jdem videre est in stellario lapide, cujus tamen frustum parvum ac-cipi debet; nimium enim pondus motum impedit.

Juxta Theophrastum si quis in bullientem vini urceum pumi-cem iniecerit, fervorem statim sedabit.

Portinucula argenti vivi in meditullio arboris imposita, impe-dit , ne crescat arbor.

Aqua liquefactionis plumbi, in qua scilicet plumbum liquatumextinctum fuerit, ferrum molle reddit, si ignitum in ea extinguatur.

Vinum Sulphure praeservatur a corruptione. Sed, cui suum ca-put charum est, eo abstineat; nisi forte scutella lignea, de qua pau-lo ante, uti malit. ?n quadam Germani* Provincia ( expertus scri-bo) Vinum Sulphuratum copiose distrahitur.

Ligna oleo sulphuris praeservantur in aevum.

Aqua Tartari praeservat argentum a rubigine.

Ferrum coit cum auro mediante vitriolo.

Ferrum molle redditur a succo cicutae.

Gagates lapis hydropicis confert.

Succinum applicatum pulsibus, amuletum pestis est.

Sed inter omnia Naturae Sympathie* Miracula magnes illustri-ora

I