Buch 
Positiones ex physica generali et particulari : Die 27. Augusti, Anno 1790 / quas ... praeside R.P. Beda Gallus, Monasterii S. Galli Capit. & p.t. Philosophiae Professore ordinario. Propugnabunt RR.FF. Anselmus Caspar, Burkardus Egli, & Victor Spielmann, ad S. Gallum Professi
Seite
11
JPEG-Download
 

It

IV

Imago objecti, ut clara & distincta evadat, copiam radiorum,movendis debite nervi optici fibrillis parem immittat, illorumque api-ces vel in fundo oculi, vel sane in minima ab illo distantia terminet,necesse est. Ad istud vero debita requiritur lentis crystallinae conve-xitas , debitaque illius a retina distantia, ne vitium oculus incurrat,quo seu Myopes laborant, seu Presbyrae.

V.

Quia radii ex eodem puncto dimanantes continuo a se invicemdi vergunt, excogitanda fuere media, quibus fecum iterum conjungi,in puncto quovis dato uniri, quin etiam, ut libuerit, dispergi poffint.Atque eum in finem adhibentur vitra & specula. De illis Dioptri-ca, de his vero Catop trica agit.

VI

Specula, qua» prapprimis notari merentur, sunt: Plana, convexa,concava. Leges vero Reflexionis quorumcunque speculorum sese fun-dant in aequalitate sinus incidenti«, & reflexionis,

VII

Leges radiorum a speculis planis reflexorum istae sunt: radii pa-ralleli parallelismum retinent post reflexionem. Divergentes post re-flexionem eodem sub angulo divergunt, convergentes vero itidemconvergunt. Imaginem ergo post speculum in eadem repraesentanta speculo distantia, qua a speculo abest Ac consequenter spectatoread speculum accedente, vel recedente» accedet quoque > vel recedettanrundem spectantis imago, eandem cum ipso figuram, eandemquemagnitudinem reserens.

VIII

In speculis convexis radii convergentes post reflexionem minusconvergent, divergentes divergent magis. Imago itaque objecti di-versam semper ab ipso objecto figuram reserens minus a speculo di-stabit, quam objectum, ideoque quo magis recedet objectum, eonor evadet ejusdem imago»

IX,

In speculis concavis radii pafalleli post reflexionem fiunt conver-gentes, convergentes magis convergentes, divergentes aurem minus

" b 2 di-