diq; Pontificium in Petro non extinctum est, sed ad Succeslores derivatur; sic nonest extincta in Petri Successoribus immediate ä Christo concessa ligandi, & sol-vendi potestas.
3. Pro universali Ecclesia , 8c pro toto orbe Christiano : sunt enim plures alij Le-gislatores Ecclesiastici > toc nimirum» quot Praelati, & Episcopi, quibus singulis fa-ciendi novas Constitutiones potestas competit, restricta tamen, & pro subditissuis, non pro toto orbe Christiano ; quia vocantur in partem fohcitudims duncaxat, nonin plenitudinem potestatis , üt dicitur c. Ad honorem. 4. de Autk. (st usupallij. Sic primo »Legari Sedis Apostolicae leges condunt intra fines sure Legationis, quibus etiampost eorum discessum Provincia obligabitur, c. ult. de offit. Legat. Sunt enim JudicesOrdinari), & quasi Praesides Provincia;, sicut olim apud Romanos erant Procon-sules: & ideo delegare potest, nec ejus Officium morte Pontificis exspirat, c. 2. deOffic. Legat, in 6. Plura dc Legatis infrä TlT. V. Secundo , leges condere possunt Car-dinales in Ecclesijs suorum Titulorum, c. His qua. 11. de Major. (st obed. Tertio , Ar-chiepiscopi pro sua Provincia, sed non nisi in Synodo Provinciali, & de consen-su suorum Suffraganeorum. c. Nullus Primas, p. q. 3 • sZpL art0 > Episcopi pro suaDioecesi, c. i. de Major. (st obed. Quinio^ Abbates Exempti , jurisdictionem quasi-Episcopalem habentes in suisTerritorijs; sic enim comparantur Episcopis, Sc ve-niunt nomine Dioecesanorum. Abb. in Clem.Dioecesanis. de Vita, (st honeft. Cleric. Un-de quoties agitur de his, quae sunt jurisdictionis, licet exprimatur nomen tantumEpiscopi, idem etiam intelligitur de Abbate, habente jurisdictionem quasi-Episco-palem. Abb. in e. Sicut unire, n. 3. de Excefs. Pralat.
4. In ijs, qua anima salutem &c. Est enim potestas Pontificia , uepote spiritua-lis, diversa ä potestate Imperiali, & Regia tam ratione originis (eo quod illa im-mediate descendat ä Deo, communicata Pontifici; haec verö ab hominibus, legeRegia in Principes transfusa ) quam ex objecto, & fine: nam potestas spiritualisper fi, & direcle tendit ad salutem animarum, & rectam Ecclesiae gubernationem;potestas vero temporalis pro fine suo habet immediate quietem, & bonum com-mune Reipublicae. Unde nec Papa ( extra proprium temporale Territorium) le-ges ferre solet in Causis, & negotijs politicis, in quibus tota ordinaria , & diretta po-testas, ac jurisdictio tam legislativst» quäm dominativa est penes Principes saecula-res. c. Jjhtpniam. Dist. 10. c. Duo sunt. (st c. Cum ad verum. Difl. p6. c. Venerabilem. Quifilijsint legitimi, c. Novit, de Judic. sic tamen, ut, quando de peccato agitur, co-ciusq; Ecclesiae bono, possit 88. Pontifex legi Civili-derogare, Principes coercere,& ita tndirePle , & extraordinarie temporalem potestatem, canquam medium spiri-tuali subordinatum,ac ncceslarium, in totam Ecclesiam exercere, c. Vigilanti, (st c.sn. de Prafiript. c. Venerabilem* de Elefl. üt infrä TlT. IX. ex instituto probabimus.
M T Egem, seu Constitutionem, ä Legislatore latam, proxime re-• -L* spiciunt Promulgatio, & Acceptatio. Hae an, aut quomodo in
Constitutionibus Poncificijs requirantur? bic discutiendum, lnprimis certum est,nec negari potest, ad omnem Legem, seu Constitutionem, ut obliget, requiri ali-quam promulgationem. I. Leges, p. C. de Ltgib. In jure enim paria sunt, non este, 8cnon apparere. 1 .30. ff. de Testament. Tutel. & /. 77. de Contrah. tmpt. Illud tantum hic disputant, an Constitutiones Pontificiae, ut cotum mundum obligent, in singulis or-bis Provincijs promulgari debeant ? Dicimus cum Abb. in c. Novertt. de Seat.Excomm. n. 3. Card. Alexandrin, in c. Ad hac. de Postulat. Pralat. Card. de Luca de