flatis eam rationem Epistola? inseruit: Pastoralis officij cura nos admonet destitutis Eccle-fijsproprios constituere Sacerdotes^ qui gregem Dominicum debeant Pastorali folicitudineguber-nare &c. vic habetur in c. Pastoralis. 7 . q. 1. Non tamen eadem omnino Papa;potestas est in Episcopatus, qua; in alia inferiora Beneficia. In his enim plenissimaUtitur potestate, &, ut ait Cajet, in 2. 2. q. 100. a. /. tanquam habens apicem dijpenfa-r potestatis potest multo plura de eisdem dispensare > quam quicums alius proximus Eule-
f* alicuius Prdatus : non vero in Episcopatibus propter indissolubile illud vincu-lum, & Conjugium spirituale, quod jure Divino intercedit inter Episcopum, &Ecclesiam, acq; nulla humana potestate absq; causa dissolvi potest. De quo postea.Ciim vero Pontifex, facta propositione per Cardinalem Relatorem in Consistorio,Episcopum promovendum instituit, his notatu dignis verbis utitur: „ Authoritate»Dei Omnipotentis, Patris, & Filij, & Spiritus Sancti, & Beatorum Apostolorum»Petri, & Pauli, ac Nostra, Ecclesiam N. de persona N. providemus, ipsumq; illi» in Episcopum praeficimus, 9 c Pastorem, curam, & administrationem ipsius eidem»in spiritualibus,& temporalibusplenarso committentes.,, Deinde Cardinalis| Relator firmat schedulam, mittitq; Vice- Cancellario&c. ut habet Flamin. Parisrelatus a Fagn. in c. Eam te. de Refiript. n. 34.
TRANSLATIO Praelatorum in genere est de Sede in Sedem authoritate Su-perioris facta commutatio ex causa legitima, arg. c. 11. 34. & }S. Cauf 7. q. 1. Ecquidem Pradati Episcopo inferiores transferri possunt, ac debent ab illo Superiore,j cui ipsi, vel Ecclesia immediati est subjecta, id est, vel ab Episcopo, si Pnelatus! exemptus non sit, vel ä SS. Pontifice, si Sedi Apostolica; immediate sic subjectus,j Vel etiam ä Legato de Latere, si in Provincia existat, üt habetur in c. Si Abbatem.& deEleß. in 6 . Episcoporum vero Translatio ita 88-Pontifici reservata est, & soli'competit, ut nec ipsi Episcopi cedere Episcopatu possint sine licentia, & authori-tate Papa;, prout rescripsit Innocentius III. ad Episcopum Claritanum,& referturin c. Nist. de Renunt. ibi: Si pennas habeas , quibus satagas in solitudinem avolare , ita ta-men adstricla sunt nexibuspmceptorum . ut liberum non habeas absts nostra permißone vo-latum &c. Neq; etiam Legatus de Latere, licet possit confirmare Electiones Epi-scoporum, & Exemptorum per d. c. Si Abbatem. 36. Z. Hujufmedi. de Eleß. in 6 . trans-ferre eosdem ex generali Legationis sute potestate, & fine speciali mandato pot-est. t. Nist specialis. 3. de Offic. Legat. & c. s)uod Translationem. 4. in stn. eod. Haec eniminter causas majores una numeratur, qua; Apostolica; Sedi in signum specialis su-per alias Ecclesias praerogativae reservatae fune. Vide Vivian. in d. c. 4. de Offic. Legat.Metropolitanus vero, aut Patriarcha, line mandato, seu induito speciali Romani Pon-tificis Episcopum transferens, a confirmatione Episcoporum suspenditur per c. /. deIransl. Eptsc. Solus ergo SS. Pontifex ex plenitudine potestatis potest Episcopos ab unaad aliam Ecclesiam transferre, d. c. 1. de Transi. Eptsc. cc c. 2. eod. An autem SS. Pon-
tifex transferre possit edam invitum ? non eadem est omnium sententia. Fagnanus inc. guanto. de Transi. Episi. cum alijs distinguit inter Episcopum electum, confirmatum,
! sed necdum consecratum, Sc jam consecratum. De illo facile convenit inter DD. in-j Vitum transferri non poste: sicut enim nemo invitus consecrari potest, c. shuoniam.
I bist. 100. ita nec invitus Ecclesia: dari Episcopus. Quoad Translationem vero! Episcopi consecrati dicendum est, eum ex causa publica; utilitatis, auc necessitatisa 88. Pontifice etiam invitum transferri posse, ita, ut, si Papa; voluntas sit eumUtcumque invitum transferre, illico solvatur spirituale conjugium cum priori Ec-clesia, nec ad eam detur regressus. Haec Resolutio, quantum ad absolutionem ä
S r vin-