«§c 14 33*
aSfc»K
§. III.
De Fide Orthodoxa.
RIMO. Non permittantur Calvinist® !n veteri 8. Galli Terri-torio degere, aut servire , & si qui sunt, mature denuntientur.
SECUNDO. Quia paupertas fepe causa est Apostasia;, siqui Catholici patrimonium suum dilapidant, confestim Superioribusdenuntientur, ut ijs provideri mature possit.
TERTIO. Decani quater in anno, hoc est, post sacra tempo-ira duos, vel tres & suis Capitularibus prudentioribus ad se vocent, &cum ijs conferant de modo Orthodoxa; Religionis conservanda?, &abusibus tollendis, qui detrimento e sie possunt.
QUARTO. Omnimodd caveatur, ne pupillis Catholicis Tu?tores destinentur Heterodoxi.
QtllNTO, Invigiletur, ne Catholici bona sua cum praejudicioReligionis vendant.
SEXTO. Parochi erga alterius Religionis homines omni hu-manitate, charitate, & beneficentia utantur, id enim est medium ef-ficacissimum ijs sanctitatem nostr* Religionis persuadendi, cum exadverso contumelijs, austeritate, alijsque modis Christiana; charitatiadversis potius aversionem concipiant.
SEPTIMO. Observatum est, uxores Heterodoxas, & nuptia-rum causa conversas fepe in fide, fideique exercitijs tepidas, desi-desque esse, ac tales quoque filios procreari, unde frequentes Apo-stasia;; magna ergo discretione utendum est, ne forte hujusmodiMatrimonia plus noceant , quam prosint Religioni, quamvis negarinon possit, Deum hujusmodi nuptijs fiepe uti ad Religionem au-gendam.
OCTAVO. Titulus Evangelki ijs tantum convenit, qui veramReligionem profitentur, & ideo permittendum non est, ut Catholici
hoc titulo eos honorent, qui extra Ecclesiam sunt.
NO-