DECRETA, & CONSTITUTIONES.
§. i.
De Obligationibus , njita 3 ^ honeßatt Clericorum.
M y
I
*o*
V
RIMO. Prascipua pars Reformationis Ecclesiarum ex mori-bus dependet, vitäque Clericorum ; vix enim fieri.potest, ci-ves errare ; aut si erraverint, non iterum in viam reduci vi-gilante Pastore, & in opus suum incumbente ; idque experi-entia docet; florent enim, & frequentantur officia divina, vi-tia exulant, moresque saecularium compositi sunt, quoties,ubi suis officiis Parochi rit£ funguntur : at vero, ubi Parochi otiosi,desides, quodque pejus est, mali exempli, & vitae dissolutae, experi-mur Fidem, Religionem, cultum divinum, virtutes, & omnia pessumi-i:e. Unde facile est respondere ad quorundam Parochorum querelas,pausantium negligentiam, malitiam , & contemptum suorum subdito-rum ; id enim plerumque in culpam Sacerdotum redundat, cum talessint subditi, quales ä Pastoribus formantur; sicut filiorum mores ple-rumque ex parentum educatione pendent. Si conqueratur Hortulanus,zizania in hortis omnia occupare, areolas siccitate inarescere, volucrespraedari teneros fru<stus, quid aliud respondebis conquerenti, quam re-media in potestate., arbitrioque cultoris esse ? si enim arida riget, ziza-nia evellat, volucres fuget, impleätque partes officii fui, omnia illa ma-la cesidbunt; ita omnino ia cura animarum. " -■->
A 3 SE-