Buch 
Acta et decreta conventus generalis clericorum territorii S. Galli in Ecclesia Rosacena celebrati : anno 1690, die 8. Maii / abs illustrissimo, & reverendissimo S.R.I. Principe, et Abbate Monasterii S. Galli Coelestino Sfondrati
Seite
7
JPEG-Download
 

^C7 ) J©|

indign6 manducans Corpus Domini, & gravissimam damnationem *quam sibi pararet ; maximae quoque calamitates in totum populum con-citarentur, ut patet exemplo filiorum Heli Sacerdotis, ob quorum sa-crilegia permint DEus Arcam capi, templum in Silo destrui, totumqueexercitum populi fidelis ad internecionem deleri. Ad hane quoqueconscientiae puritatem plurimum conducet, si Sacerdotes studiosissimi.otium vitent, semperque honestis laboribus occupentur. Id vero fiet,si accuratam temporis distributionem sibi praefigant, cerrasque diei horashabeant, quibus libros spirituales Isgant, quando horas Canonicas per-solvant, sacrificium celebrent, studiis operam dent, prandeant, caencni-que, honestis recreationibus, & ambulationibus animum remittant, ae-grotos invisant, oeconomica tractent, conscientiam examinent, Ac. Sicenim distributa die nullum tempus otio supererit; sublato vero otio ma-xima quoque pars, & praecipua delinquendi occasio sublata erit. Sedpraecipuum medium divinam amicitiam conservandi, erit quotidianumMissae sacrificium , si videlicet illud non ex uiu , aliove humano respectu,sed cum debita praeparatione, reverentia, & attentione peragatur.

QUINTO. Habitum Clericalem domi, forisquo gestent. Is ve-ro sit in Templo tunica talaris cum superpeliieio. Vestes sint quidemnitidae, honestaeque pro qualitate, & dignitate personae z omni tamenvanitate, fastuque semoto. Collaria nön sint ampla ; coma, & barbabrevis ad evirandas irreverentias in -quotidiano sacrificio ; verbo: totaspecies exterior Sacerdotis honesta sit, & gravis, qua*que reverentiam,A pietatem omnibus inspiret.

SEXTO. Si quando animi remittendi causa ludo vacent; is nonsit ex illis, quos sacri Canones prohibent, nec diuturnus, sed brevis,& cum fui similibus; nec facile admittant saeculares, nisi honestiorisconditionis.

SEPTIMO. Cum nihil magis aestimationem Sacerdotum minuat,quam vel ipsa suspicio incontinentiae; ideo ancillae, quas necessarii do-mi habent, sint sanguine conjunctae, aut provectae aetatis, nec in unohypocausto hyeme degant; nec praetextu conficiendarum, aut lavanda-rum vestium foeminas domi habeant. Ebrietas, quae summum contem-ptum parit, omnemque profectum in populo impedit, procul a Clericosu, sicque tabernas non adeant, nec convivia nuptialia, & ab aliis quo-que epulis, nisi honestissimae sint, abstineant. Nec etiam occasione an-niversariorum, aut aliarum sbiemnitatum convivia, vel lusus ad feramusque noctem protrahant non sine scandalo saecularium. Multo minusforis pernoctent, nisi ex gravissimis, & honestissimis causis; ne forteeorum absentia aegrotantibus, molientibus, aut alias fortuito casu per-culsis detrimento sit.

OCTA-