m ( >4 5
TERTIO. Decani quater in anno, hoc est, post sacra temporaduos, vel tres & suis Capitularibus prudentioribus ad se'vocent, &cumiis conferant de modo Orthodoxae Religionis conservandae, & abusibustollendis , qui detrimento esse possunt.
QUARTO. Omnimodo caveatur, ne pupillis Catholicis Tuto-res deltincntur Hetcrodoxi.
QUINTO. Invigiletur, ne Catholici bona sua cum praejudicioReligionis vendant.
SEXTO. Parochi erga alterius Religionis homines omni huma-nitate, charitate, & beneficentia utantur, id enim est medium efficacis-fimum iis sanctitatem nostrae Religionis persuadendi, cum ex adversocontumeliis, austeritate, aliisque modis Christianae charitati advcrlis po-tisis aversionem concipiant.
SEPTIMO. Observatum est, uxores Heterodoxas, & nuptiarumcausä conversas stepä in fide, fideique exercitiis tepidas, desidesque esse, ac tales quoque filios procreari, unde frequentes Apostasiae; magnaergo discretione utendum est, ne forse hujusmodi Matrimonia plus no-ceant, quam prosint Religioni, quamvis negari non possit, DEum hu-jusmodi nuptiis saepe uti ad Religionem augendam.
OCTAVO. Titulus Evangelici iis tantum convenit, qui veramReligionem profitentur, & ideo permittendum non est, ut Catholici hoctitulo eos honorent, qui extra Ecclesiam sunt.
NONO. Cavendum quoque est, ut nullae penitus novitates abHeterodoxis inducantur, sed antiquis moribus utantur.
DECIMO. Si qui mendici in aedibus Calvinistarum decumbunt,& vita pericliranrur ; ä Parochis etiam non vocatis visitentur.
UNDECIMO. Nullo modo permittendum, ut Baptismus parvu-lorum differatur; quod fi Praedicantes faciant, mox denuntientur.
DUODECIMO. Quantum fieri potest, obstetrices tantum Catho-licae ad puerperia admittafitur. Quod fi verö obstetrix Catholica habe-ri non possit, summoper& curetur, ut una, vel altera mulier Catholica in-tersit, quae Baptismum, si necessitas exigat, conferre possit.
DECIMO TERTIO. Curent DD. Parochi, quam maxima fieripotest diligentia, & dexteritate, ne Catholici sum Acarholicis nuptiisjungantur, ea conditione, ut proles nata» Patris, Matrisve fidem se-quantur.
DECIMO QUARTO. Saepius Catholicorum libri visitandi sunt,ne forsan haereticos habeant, quorum lectione in maximum periculumadducuntur.