Buch 
Acta et decreta conventus generalis clericorum territorii S. Galli in Ecclesia Rosacena celebrati : anno 1690, die 8. Maii / abs illustrissimo, & reverendissimo S.R.I. Principe, et Abbate Monasterii S. Galli Coelestino Sfondrati
Seite
17
JPEG-Download
 

De Sacramento Baptismi.

UrIMO. Diligenter ab omnibus Parochis inquiratur in obstetrices ,

quae in ea Parochia versantur, an videlicet sint Catholicae, bene in-structae, calleäntque modum , & formam in necessitate baptizandi ; sae-pius quoque intra annum praefatas obstetrices examinent, an necessariaad baptismum calleant; curentque examinari ä peritis medicis, aliis-que obstetricibus.

SECUNDO. Baptismalia convivia, & compotationes in die Ba-ptismi, praesertim foeminarum, penitus abrogentur.

TERTIO. Non permittant Parochi, ut a parentibus CatholicisPatrim haeretici adhibeantur.

QUARTO. Baptizatis non imponantur nomina, nisi Sanctorum,& quorum vira Fidelibus sit comperta. Nomina vero Baptizarorum,& cognomina, Parentum quoque ac Patrinorum cum annotatione an-ni, mensis, diei, ac domicilii in librum ad hoc specialiter deputatum in-scribant, Si bene clausum custodiant.

§. VI. >

De Sacramento Confirmationis.

I-JrIMO. Quando contingit, ut Sacramentum istud in Territorio

S. Galli, vel in vicinia administretur, dent operam Parochi, ut ida suis Parochianis necdum Confirmatis non negligatur, sed reverenter,devote, ac fructuose recipiatur.

SECUNDO. Singillatim vero moneant, ut jam semel confirma-ti iterato non accedant ; ut adulti prtemittant Confelsionem Sacramen-talcm, aut, si Confestarii copia non sit, saltem actum verae Contritio-nis cum emendationis proposito eliciant, & si quo modo facile fieripostit, jejuni accedant, interrogatique ab Episcopo suum nomen edicant.

TFRTiO. Jubeant, ut, qui speciales Patrinos sibi elegerunt, idParochis indicent, qui nomina utriusque inscribant in libro ad id singu-lariter deputaro.

QUARTO. Munus Patrini in Baptismo, vel Confirmatione nul-lus ex Parochis, & Sacerdotibus nostris in se suscipiat.

C §. VII.