Buch 
Acta et decreta conventus generalis clericorum territorii S. Galli in Ecclesia Rosacena celebrati : anno 1690, die 8. Maii / abs illustrissimo, & reverendissimo S.R.I. Principe, et Abbate Monasterii S. Galli Coelestino Sfondrati
Seite
38
JPEG-Download
 

^ C 33 J ®

Concilii Tridentini interpretum decretum voluerunt, nimirum a quo-libet Sacerdote stipendio seu eleemosyna majoris pretii pro celebratio-ne Missa.' ä quocumque accepta non posse alteri Sacerdoti Mfssam hu-jusmodi celebraturo stipendium seu eleemosynam minoris pretii eroga-ri , erst eidem Sacerdoti Missam celebranti, & consentienti se majorispretii stipendium seu eleemosynam accepisse indicasser. Ea propterVos, Venerabiles Fratres in Apostolici Ministerii, & sollicitudinis no-strae partem ad scitos rogamus, & maximopere in Domino hortamur,ut custodientes vigilias super gregibus vestris, enitamini, ne ea pestisamplius pervagetur, sed ut penitus exringuatur. Ab avaritia enim ,tamquam a radice mala omnia germinant; quam quidam appetentes ,erraverunt ä Fide , & inseruerunt se doloribus multis. Avaritia qui-dem nulla potior contagio , quae conceptam apud omnes Sacerdotalisdignitatis perfectionisque opinionern magis inficiat, evellatque. Ava-ritia opibus DEum posthabere, ac servire Mammonae docens , efficit,ut Avari haereditarem non habeant in Regno Christi & Dei. Quodli haec in Laicis hominibus minime toleranda, atque adeo legibus coer-cenda , quid in Ecclesiasticis viris , qui terrenis rebus nuntium mise-runt, qui in sortem Domini vocati, qui Deo mancipati sunt ? Quidnon per mundana lucra, sed Altaris ministerium tam sordide, & cumsanctissimarum legum contemtu, & cum Sacerdotalis characteris dede-core in avaritiam praecipiti animo rapiuntur? Contendite, igitur, Ve-nerabiles Fratres, quibus Christi ovium cura demandata est , non so-lum ut verbo & exemplo praeeuntes, Christi sitis bonus odor in om-ni loco , unde populi vestigia vestra sequantur ; verum etiam ut Ec-clesiasticos primum , deinde Laicos viros ab insectis vitiorum pascuisavertentes, per viam mandatorum Dei ad Coeleste Ovile currere do-ceatis. Quoniam autem ira comparatum est, ut praesentis pcena? me-tu salutaribus monitis facilius obtemperetur ; per Edictum in vestrisDioecesibus proponendum affigendumque Universis notum facite, quem-cunque , qui eleemosynas seu stipendia majoris pretii pro Missis cele-brandis , quemadmodum locorqm consuetudines , vel Synodalia Statu-ta exigunt, colligens , Missas , retenta sibi parte earumdem eleemosy-narum seu stipendiorum acceptorum, sive ibidem, sive alibi, ubi proMissis celebrandis minora stipendia seu eleemosynae tribuuntur , cele-brari fecerit, Laicum quidem seu Saecularem, praeter alias arbitrio ve-stro irrogandas poenas , Excommunicationis poenam , Clericum vero si-ve quemcumque Sacerdotem poenam Suspensionis ipso facto incurrere;ä quibus nullus per alium , quam per Nos ipsos, ieu Romanum Pon-tificem pro tempore existentem , nisi in mortis articulo constitutus ,absolvi possit. Fore autem in Domino considimus, ut unusquisque,

me-