^( 4 ) &
„ troducti, & populus in umbra mortis sedens, revocatus ad aspicien*„ dam aliquam lucem, jam frequentior in Dei alrissimi templa convenit,, ad sacras conciones, ad lectiones, ad Divina officia, ad supplicationes,„ ad stationes, ad reliquas item actiones, christianae pietati congruen-„ tes ; & quod caput est, abjecta rerum siecularium liti, saepius quäm„ antea consueverat, & religiosiiis ad omnis gratiae fontem, sanctissimum„ Eucharistiae Sacramentum accedit. ,; Quae Sanctissimo Praesuli mate-ries gaudii fuit, eadem profecto nos recreat, dum omnem Cleri Sangal-lensis districtum, & Paroecias universas ante mentis nostrae oculos voca-mus. Illa enim solicita Sacerdotum cura, illa morum honestas, illepro Divini honoris augmento Zelus, ille Religionis Catholicae etiam interinfensos hostes ardor, illa in Divinis solertia, cujus animum oblectarenon possit ? At veluti S. Carolus illo Ecclesiae Mediolanensis statu non-dum contentus, ampliora in Ciero suo, & meliora adhuc charismata cu-piebat, atque in praedicta oratione requirebat $ ita tanti Praesulis exem-plum securi, licet indigni, i vobis, Venerandi Sacerdotes, quin aliquaadhuc decora exigamus, praetermittere nec postumus , .ncc volumus.Et quidem
PRIMO : Cum S. Chrysostomus de Sacerdotio lib. /. c. 3. dicat tMulta opus est Pastori prudentia , sexcentis etiam , ut fic dicam , oculis ,ut reSle undique humani jtnimi statum circumspicere postit , quanta vigilan-tia necessaria erit Pastori pro grege per villas disperso ? Qui igitur cu-ram animarum habet, velut Pastor ovium, solerter attendat neceste est,quid agant oves ? ubi pascant ? an nullae ä lupjs insidiae ? siquae a rectavia deflectat, ac feraci pabulo posthabito sterilia loca depascat ? an lan-guescat nulla ? an aegritudo nullam corripno«-»* ? Qu«^ omnia sino fre-quenti visitatione fieri satis efficaciter non possunt. Sane , sicuti S. Ca-rolus Borromaeus maximam vim posuit in continuis populi sibi subje-cti visitationibus, quibus , üt Fit. lib. 2. c. F. legitur, charijsimamfibi Ecclesiam illustravit , palum ostendere suis aqualibus potuit , quan-tam vim ad sananda reipublica mala Principum oculi habeant ; ita Sa-cerdotes curae animarum praefecti sibi persuadeant, insignes fructus e-nasci ex continuis Parochiarum lustrationibus, quibus & pericula anima-rum deteguntur, & per opportuna monita vitia evelluntur. Unde Sy-nodalia nostra /. 2. n. 4. Parochis praescribunt: Curent quoque ades ,prafirtim suspeclas singulis annis semel itentmque visitare . Obligationiergö suae minime satisfaciunt illi Parochi, qui aut raro, aut singulis an-nis semel tantum oqcasione schedarum Paschalium domus Parochiae lu-strant , aut perfunctorie tantum, ac velut per transitum ad speciem id
mu-