Buch 
Hermanni Boerhaave ...Praelectiones academicae de morbis nervorum / quas ex auditorum manuscriptis collectas edi curavit Jacobus van Eems
Seite
53
JPEG-Download
 

DE DU EA MATE?, QUAT. sZ

arteriis proprii; & quum basc involucra etiam ve-nas habeant, possunt pariter hic obtinere omnesmorbi, venis proprii: ergo in nervis poterit fieriomne genus Phlegmonis, Erysipelatis, Aneuris-matis, Varicis » Concretionis, adeo utcallescat haecmembrana , & evadat cartilaginea vel ossea» poteritfieri suppuratio, scirrus, gangraena, adeo ut exte-rior pars separetur ab interiori intacta; poterit de-nique fieri sphacelus.

Ut haec clarius iiitelligantur, unicum adducamexemplum. Observant Chirurgi periti, si in manuv. g. oriatur phlegmone ingens,, (id est, tumor ru-ber prieternaturalis cum dolore punctorio, reniten-tia, splendore, facile in suppurationem vel gangrae-nam abeuns) quod tunc tota cutis cum suppositispartibus ad duos fere digitos elevetur, quae elevatasubstantia nihil aliud est, quam humor ibi retentus& incrassatus: vident etiam quandoque, quod totapars gangrsenescat, corio cutis manente integro, &tunc coacti sunt cutem perscindere , ne partes sub-jectae magis corrumpantur: tali in casu saepe visusest mucus fu (an exeuns, & tendo inde denudatus;hunc Icitis habere membranam cellulosam sibi cir-cumpositam , qua suppurata vel in gangraenam ver-sa, tendo nudus est; si talis homo movet illam par-tem , motus tendinis ad oculum adparet, qui tendomanet quidem integer, sed duplex adest incommo-dum , nempe, quod si attingatur dolorem intolera-bilem faciat, & quod post sanationem concrescatcum partibus vicinis, unde sequitur immobilitas.

Patet hinc, quod omnes morbi, in hoc involucronati, laedant tantum nervum, quatenus decurritextra thecam cranii & medullae spinalis, & nondumpervenit ad loca destinata, nam involucrum hoc de-mum accipit, quum ex cranio vel spina exit, illud-que iterum deponit, ubi ad loca destinata pervenit:

D 3