INTRODUCTIO. XXIX
Ratiocinatio vocatur pars scientiæ, quæ ex ratione et experientiaconstat, elementisque tam mathematicis quam physicis ad yariosartis modos accommodatis enititur. Ratiocinatione autem auxiliante,peritus ædificator inyeniet qualis forma, quanta mensura cunctasædificiorum partes, pro cujusque loco et onere sustinendo , deceat,ut omnia inter se apta congruant et aliquid stabile modico pretio fiat :docente tantum scientia, quidquid ad conficiendum opus excogitatumerit demonstrare licet; iliaque iterum duce, bene res sese expedirepoterit, si quid difficile et insolitum eveniat. At, quum de iis tan-tum , quæ apprime noverimus, judicium vigere possit, necesse est inspeculando architectum, non tantum artis legibus et experientia gene-rali, sed etiam operis exercitatione et materiæ adhibendæ cognitione,instructum esse.
Hujusmodi est doctrina, quam auctor colligere conatus est, utquidquid architecto, nec non cuivis ædificium quodlibet suscipientiutile erit, hic liber complectatur.
iwaflOOQOi
PARISIIS. — EXCÜDEBANT FIRMIN DIDOT FRATRES,INSTITUTI REÇU FRANCIÆ TTPJCR APBI,
VIA JACOB , H° 24.