Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
JPEG-Download
 

P R AE F A T I 0.

cutierunt? quam misere passim ratiocinantur?quam perturbate cogitata sua disponunt ? quo-ties loco argumentorum rationumque puerili-bus utuntur declamationibus aut futilissimas se-ctantur allegorias ? quam infeliciter in digno-scendis spuriis a genuinis, splendidis a solidis incampo critico versantur ? quam parum in ex-positione scripturae sacrae partim ex oscitantia& desidia, partim ex linguarum ignorantia va-lent , ut vel solus Cl. VVHITBY liber de Script.interprtt. fidem facere potest, eiusmodi sermonesin trivio audiuntur , talia popello pro oraculispropinantur, haec in scriptis quorumdam eru-ditorum studiose inculcantur : quid adeo mi-rum , si dein studiosorum natio non nimis la-boris cupida hominum tam utilium scripta vixamplius adspectu dignetur?

Enim vero fateor lubens, ingentia & planestupenda in eruditionis genere quocumque sum-sisse incrementa seculum nostrum, invidumquefore illum, atque parum in hanc supremi Nu-minis benignitatem gratum , qui hanc tempo-rum nostrorum felicitatem laeto non agnoscatanimo ; speciatim vero ad id fastigium perfe-ctionis ascendisse & logicae & criticae artis sci-entiam, ut omnia iam & clarius & ordinatius& solidius discutiantur & ventilentur: hoc quinon videt > nihil videt, aut nescit discernereaera lupinis, utut autem hoc non invitus lar-giar; merum tamen hunc esse praetextum, adexcutiendum e manibus studiosorum optimascripta aptum natum, audacterpronunciare haudvereor.

Qui