Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
JPEG-Download
 

PRAEFATIO.

dicendo vim habere credebantur, & reipsa ha-bebant. Hic vereor, ne idem viris istis doctiscontingat, quod pueris, qui nunquam patriaelimites egressi, nonnisi illa admirantur, quae in-tra domesticos lares, aut ad summum in urbenatali videre, ridicula, absona , stulta omniacensentes, quae a moribus familiaribus vel tan-tillum abludunt: aut quod foemeUis, illas tan-tum vestimentorum formas probantibus, quasvel ipsae excogitavere, vel in patrio solo usita-tas conspexere.

Immo vero, ais, nos non arbitrarias for-mas legesque logicae & rhetoricae admittimus:quae fana dictat ratio , quae aeternae sunt verita-tis oracula, haec duntaxat probamus, & in cen-sum venire volumus. Audio: sed nunquid hocipsum est , quod antea mentis cognitionisqueappellavi angustiam ? nunquid hoc ipsum inarctum cogit mentem, nec permittit, ut liberecircumspiciat omnia, ad caussae cognitionemnecessaria: hoc, inquam, ipsum, sua tantumadmirari, haecque propterea glorioso tituloaeternarum veritatum cohonestare ? fateor omni-no , m istis scientiis esse quamplurimas catholi-cas & aeternas veritates , quas migrare nefas est:has Patribus ignotas , aut raro observatas, quisdicet, nisi qui ipsorum monumenta nunquamcuratius inspexit, aut qui illos plane in monstrahominum convertere studio habeat ? in has siimpegere nonnunquam , quod & nobis posseaccidere nemo dubitat, nullus intercedo, quinilla a(paXijMTct detegantur & corrigantur: sacranobis esse debet veritas & omnibus praeferenda.

X )( 4 At