P R AE F A T I 0.
Quid ergo ? auctorne sim , ut relictis aliisstudiis toti in lectionem Patrum incumbatis, im-mensoque huic voluminum oceano naviculamvestram secure committatis? absit hoc, ut in-genti hac librorum farragine obrui vos velim ;scio, quid humeri vestri ferre queant , quidferre recusent : non ignoro, in quibus rerumcircumstantiis versemini, & quo tendat praeci-puus studiorum vestrorum scopus: sed & illudscio, non sane nihil ad primarium hunc scopumconferre usum aliquem antiquitatis ecclesiasticaeex lectione Patrum comparandum. Quod iampostulo , hoc est, ut deposito futili illo praeju-dicio de futilitate scriptorum Patrum, per non-nullos libellos diligenter instillato, ipsi vestrisutamini oculis - & perlectis aliquam multis pri-mitivae Ecclesiae monumentis praestantioribus ,quantum eius per alia studia magis necessariafieri potest, tum demum de iusto ipsorum pre-tio statuatis, ipsique dein , utrum eo in studio ul-terius progrediendum an subsistendum, cogni-ta aliquo modo caussa, rite arbitremini. Quan-ti ustis sit hoc studium, qua methodo instituen-dum , quaenam potissimum in eo observanda,docebunt multi auctores recentiores & antiquio-res , inter quos haud postremum tenet locum,quem modo nominavi , sapientissimus theolo-gus HYPER1VS in opere praestantissimo &multae bcrtae frugis pleno , de Theologo , leu ra-tione ftudii theologici (*) , ubi postquam acerrimein Patrum contemtores invectus esset, complu-ribus admodum salubribus & utilibus observa-tionibus
(*) Lib. IV. cap. 9 .