PRAEFATIO. III
ltius. In reliquo etiam opere, errata quamplurimaexpunximus , & ut omnia quam emendatiilimaprodirent , pro facultate nostra & modulo adnisifumus. Verum hoc sic accipi volumus , nontanquam assecutos nos credamus , sed tanquamassequi laboraverimus , & fortasse non frustra, simodo tu candidum te aestimatorem laborum no-strorum & diligentiae qualiscunque benignum in-terpretem praebueris. Stylus auctoris & scribendigenus primaevam simplicitatem fapit, & teneraadhuc nascentis ecclesiae incunabula, quibus ve-teres Patres & ecclesiae primi nutritii, nihil ex-celsum aut elatum , nec ad audientiae popularisillecebras culto sermone fucatum , in mediumproferebant; Sed ad divinam indulgentiam prae-dicandam & gratiam ac Salutem auditori procu-randam ( ut Cyprianus ad Donatum ) verbis nondisertis sed fortibus , & rudi veritate simplici-bus, utebantur. Quare si in versione nostra, elo-quii venustatem aut rhetorici sermonis nitorem ex-spectas, frustra fueris; fides, non ornatus, autverborum elegantia nobis prte oculis in hoc ne-gotio erat. Quod reliquum est , conatibus nostrisfave , & pleniorem opem huic nostro tribue, alios-que veteres, qui memoriam suam tibi commen-dant , ab oblivionis injuria assere, quorum im-mortalitati dum consulis, pariter & tuae prospicifes.Vale- & aeternitatem cogita.
Qxouii pridie Calend. '2?ev.
An. Chr. 1632,
EIVSDEM